Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/324

E Wikisource
Haec pagina emendata est
321
de motu.

Verum, ut adhuc totum hoc negocium clarius explicetur, exemplum particulare in medium aflferam. Sit linea ab, super quam fit motus violentus ex a in b, naturalis vero ex b in a; sit autem mobile c, cuius gravitas sit 4. Oportet igitur, ad hoc ut mobile c sursum moveatur, ut in eo virtus motiva imprimatur maior quam sit illius gravitas: ab aequali enim virtute non moveretur; nam nec grave esset nec leve, cum sua gravitas aequaretur virtuti impressae, quae est levitas. Sit ergo virtus, quae c usque ad b impellere potest, 8: et quia virtus motiva, ut su23ra demonstravimus, continue remittitur nec potest c movere nisi maior fuerit mobilis gravitate, patet quod quando c erit in b, virtus impressa erit tanta quam est gravitas c. Non enim erit minor, quia non impulisset usque ad b; nec maior, quia adhuc ulterius impelleret: restat ergo necessario ut sit aequalis Quando ergo c est in b, habet tantam virtutem impressam quanta est sua gravitas, nempe 4: quae virtus, quia adhuc successive debilitatur, statim atque diminui incipit, e se ad motum deorsum convertit. Quando igitur ex primo puncto b descendere incipit, c recedit cum tanta virtute impressa quanta est sua gravitas; quare tardissime in principio talis motus movebitur: verum quo magis virtus contraria remittitur et, consequenter, gravitas augetur, motus quoque velocior contingit. Rursus, si 8 virtutis impressae pellunt c usque ad b, patet quod potest imprimi tanta virtus quae, tantum usque ad d, c impellat: quae certe minor erit quam 8, sed tamen maior quam 4; tanta enim est gravitas c resistens. Amplius, potest etiam imprimi tanta virtus quae tantummodo usque ad e pellat c: quae, rursus, minor erit quam 4; illa quae usque ad d impellit, sed tamen maior erit quam 4; nam ab aequali 4 c non movetur. Et, similiter, poterit tantundem virtutis imprimi, quae c per minima quaeque spacia, in linea ae sumpta, sursum impellat. Verumtamen haec virtus, cum sursum moveat, semper erit maior quam 4: et virtus omnis quae minor fuerit quam 4, non solum c sursum non impellit, verum nec illi resistere potest quominus descendat, cum a gravitate malori superetur: restat ergo necessario, ut virtus impressa, quae sit 4, solummodo c substineat:

2. afferam, super quam — 3. sit aut mobile — 4. mobile a sursum — 6. nec gravis — 7. levis — 13. impellet — 16-17. deorsum naturalem convertit — 18. tanta vi virtute — 29. quaequae — 32. sursum impellit