nemo est qui non videat. Et primo, aërem nec gravem esse nec levem[1] in sua regione, quis est qui ignoret? eundemque, quod consequens est, nec sursum nec deorsum ferri? Hoc enim supra demonstratum est. 2°: si velocitas motus mobilis gravitatem sequitur, ut omnes volunt, et plumbea sphaera loco aëris partium, quae in lignea sunt, habet terram et aquam, et terra et aqua sunt aëre graviora, ut facile est credere, nonne plumbum gravius erit, et velocius descendet? Quod autem, ut aërem gravare ostendant, de ferro et plumbo dicunt, si plumbum gravius est, quia plus habet aëris, ergo lignum et ferro et plumbo gravius erit, cum plus utroque habeat aëris. 3°: si multum aëris, quod in ligno est, illud velocius facit, ergo semper velocius, dum fuerit in aëre, movebitur. Experientia tamen contrarium ostendit: verum enim est, lignum in principio sui motus ocius ferri plumbo; attamen paulo post adeo acceleratur motus plumbi, ut lignum post se relinquat, et, si ex alta turri demittantur, per magnum spatium praecedat: et de hoc saepe periculum feci. Firmiorem igitur causam ex firmioribus hypothesibus ut hauriamus, tentandum est. Oh, quam facile ex veris principiis verae extrahuntur demonstrationes! Si verum est, quod diximus, mobilia, dum a statu quietis recedunt, cum tanta contraria vi impressa recedere, quanta est eorum gravitas; ergo quae graviora fuerint, cum maiori virtute contraria coniuncta recedent: quod si gravioribus plus de virtute ad contrarias partes impellente est absumendum quam levioribus, graviora certe ut tardius moveantur necesse erit, cum maiorem patiantur resistentiam. Et si, rursus, haec vera sunt, sequitur ut graviora, postquam tantum de resistentia contraria absumpserint ut non amplius tanto impediantur quanto leviora, ocius descendere debeant: quod certe rursus experientia monstrat. Hic autem silentio non est dissimulanda magna, quae oritur, difficultas. Nam, licet graviora plus de qualitate contraria quam leviora consumere habeant, attamen habent etiam maiorem gravitatem, qua illam destruere possint; quod cum ita sit, rationi consentaneum esse videtur, ut aequali tantum velocitate in principio moveantur: causa
16. sepe — 17. ypotesibus — 19-20. extrahuntur causae demonstrationes — 33. dextruere — 34. equali —
- ↑ Prima aveva scritto, e poi corresse: «Et primo, quod aër nec gravis sit nec levis»