Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/343

E Wikisource
Haec pagina emendata est
340
de motu.

virtus impellens: cum autem mobile per lineam ac fertur, quia adhuc inclinatio ad terminum a quo tendit, nisi valde debilitata eam non sinet virtus motiva: cum autem fertur per ae horizonti fere aequidistantem, potest quantumlibet cito inclinari incipere mobile; inclinatio enim haec recessum a termino non impedit. Oppositum autem huius accidit, dum mobile super diversas planorum inclinationes movetur: in planis enim magis inclinatis longius ab eadem vi per rectam lineam movetur mobile, quam in planis magis erectis. Ratio est quia, quo magis planum fuerit inclinatum, eo minus gravat in eo mobile, quia pars illius gravitatis a plano substinetur; unde fit ut a motore facilius moveri possit: et, cum in dictis planis non possit mobile a motu deflectere nisi per eandem lineam retrocedendo, in illis planis longius recta movebitur, in quibus gravitas mobilis impellendi minor fuerit.

2-3. eam sinet – 4. aequidistans – 14. eadem