Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/347

E Wikisource
Haec pagina emendata est
344
de motu.


Graviora[1] centro propinquiora, minus gravia centro remotiora, a natura constituta esse, et cur.

Vastissimae caelestis excrementa sphaerae, post illius mirabilem compaginem, divinus Opifex, ne forte immortalium beatorumque spirituum offenderent intuitum, in eiusdem globi centrum extrusit atque abscondidit: verum, cum satis amplum et capax sub ultimi concava superficie orbis relictum spacium densissima gravissimaque illa materia mole sua non expleret, ne magnum spacium otiosum atque vacuum esset, quae, pressa gravitate sui, onerosam illam indigestamque massam, in angustis se cancellis concluserat, distraxit; et ex illius innumeris particulis plus minusve rarefactis quatuor illa efformavit corpora, quae postea elementa diximus. Quorum quod gravissimum densissimumque, ut prius erat, remansit, e loco in quem antea confugerat non removit; et sic relieta est terra in centro: et, simili ratione, quae densiora fuerant, terrae viciniora constituta sunt. Eorum vero quae ex hac materia constituta sunt corpora, densiora illa dicta sunt quae, sub eadem mole, plures eiusdem materiae particulas coëgere;[2] densiora, autem, graviora fuere.[3]

In hunc, itaque, ordinem a natura distributa fuisse corpora, ut, scilicet, quae graviora essent, centro propinquiora manerent, continua nobis declarat experientia: verum in dubium revocari potest, cur talem ordinem in distribuendis locis, non autem praeposterum, prudens natura servaverit. Huius distributionis non alia, quod legerim, a philosophis adfertur causa, nisi quod in aliquem erant ordinem cuncta disponenda, in hunc autem Summae Prudentiae distribuere

10. dixtraxit — 10-11. innumeras particulas — 11. rarefactas — 12. elemencta — 19, 23, 25. dixtribu....


  1. Di qui fino a pag. 866, terza lezione dei capitoli a pag. 251-253, e seconda, con notevoli omissioni ed aggiunte, dei capitoli a pag. 253-260 e 289-294: cfr. l'Avvertimento.
  2. Postilla marginale: «Densius quid».
  3. Postilla marginale: «Quid gravius».