Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/353

E Wikisource
Haec pagina emendata est
350
de motu.

se aeque gravia tunc esse, cum, existentia aequalia in mole, aeque ponderant: quare si aliquod fuerit corpus quod cum tanta aqua, quanta est sua moles, aeque ponderet, illud aeque grave erit ac aqua.




Solida corpora quaecunque aeque gravia fuerint ac aqua, in aquam demissa, demerguntur quidem tota, non tamen adirne deorsum feruntur,

Intelligatur itaque corpus aliquod aeque grave ac aqua, sitque illud in quo ef; aqua autem sit aohc, secundum superficiem aobc antequam corpus ef in eam demittatur: dico solidum ef, in aquam demissum, demergi quidem totum, non tamen adhuc deorsum ferri. Demittatur itaque; et, si fieri potest, non demergatur totum, sed illius aliqua pars ex aqua extet, quae sit pars e. Necessarium itaque est, dum solidum ef demergitur, aquam attolli: locus enim, in quem intrat solidum, ut aqua evacuetur oportet. Dum itaque solidum demergitur, attollatur aqua usque ad superficiem st; et, si fieri potest, in hoc statu maneant tum aqua tum solidum. Et quia solidum ef premens gravitate sua extulit aquam so, non erit aqua so gravior solido ef; positum est enim, graviora a levioribus non posse attolli: verum neque erit etiam solidum ef gravius aqua so; nam, si gravius esset, adhuc premeret et attolleret, et, quod consequens est, demergeretur amplius, cum tamen ponatur in hoc statu consistens: restat ergo ut tanta sit gravitas qua aqua so resistit ne amplius attollatur, quanta est gravitas qua solidum ef premit et aquam attollit. Premit autem solidum tota sua gravitate, aqua autem similiter so tota sua gravitate resistit; ergo gravitas solidi ef aequatur gravitati aquae so. Eursus: moles aquae so est minor mole totius solidi ef; nam aequatur moli tantummodo quae sub aqua est demersa. Patet enim hoc: nam tanta moles aquae de loco, in quem so intravit solidum, expulsa fuit, quanta est moles solidi quae demersa est; ergo moles aquae so aequatur moli partis solidi demersae, nempe parti f. Sunt itaque 2 corpora, aqua so unum, alterum solidum ef

2. tancta —