Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/363

E Wikisource
Haec pagina emendata est
360
de motu.

quis ignem imaginari, substantiam cum quantitate coniunctam, gravitatem non habere? Hoc profecto omnino irrationabile est. Et cum dicimus, ignem omnium levissimum et terram omnium esse gravissimam, cogimur, velimus nolimus, dicere terram ideo esse gravissimam, in respectu aliorum omnium, quia omnibus substat. Substare enim omnibus et omnium esse gravissimum, idem sunt: et hoc patet; quia, si gravissimum est quod omnibus substat, si omnia auferantur, non poterit amplius gravissimum dici, cum nulli substet. Dicitur ergo gravissimum in comparatione minus gravium, quibus substat; et idem de levitate ignis est dicendum.[1]

Concludamus itaque, gravitatis nullum corpus expers esse, sed gravia esse omnia, haec quidem magis, haec autem minus, prout eorum materia magis constipata et compressa, vel diffusa et extensa, fuerit: ex quo sequitur, non posse dici ignem esse simpliciter leve, hoc est quod omni careat gravitate; hoc enim vacui est. Non tamen dixerim, non inveniri in rerum natura aliquod corpus quo nullum aliud gravius inveniatur, similiter et aliud quo nullum sit minus grave; nam hoc concedimus, cum sciamus de facto non esse infinita corpora, alterum altero gravius: sed dicimus, ea non esse talia quibus adhuc magis et minus gravia esse non possent alia, et ideo non posse illa dici simpliciter gravia, aut simpliciter levia, quod omni careant gravitate. Dicimus etiam, haec, quae ceteris magis minusve gravia sunt, non esse fortasse terram et ignem. Nam de terra, quod non sit gravissima omnium, iam experientia docet: ipsa enim metallis liquatis omnibus supernatat, ut argento quod dicunt vivo; ex quo patet, metalla graviora esse ipsa terra. Similiter erunt fortasse exhalationes aliquae minus graves quain sit ignis, super igne natantes: veruni hoc audacter non asserimus, quia super ignem non fuimus. Veruni si cometae exhalationes sunt arden-

15-16. tamen non esse dixerim – 26, 28. exalationes


  1. Aggiunta marginale: «Potest etiam aliud argumentum ex motus celeritate desumi. Cum enim celeri tates, per ipsummet Aristotelem, gravitates et levitates consequantur; ita ut quo mobile gravius fuerit, eo velocius descendat, et quo levius [il ms.: levis] extiterit, eo citius ascendat; oportebit, id quod simpliciter gravissimum fuerit et cuius gravitate alia maior non detur, simpliciter etiam velocissime moveri et ea velocitate qua maior haberi non posset: et sic de levi est iudicandum. At motum non dari ita celerem ut omni careat tarditate, nec ipse Aristoteles nec veritas admittit; talis enim esset instantaneus: quare patet, summam levitatem aut gravitatem assignare, absurdum esse. Sicut enim, quacunque celeritate proposita, potest alia maior assiguari, ita, quacunque data gravitate vel levitate, alia maior dari poterit».