Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/368

E Wikisource
Haec pagina emendata est
365
de motu.

est gravitas: secundum autem verum est; nam non semper gravia gravitatem suam exercere possunt. Hoc autem patet in ligno; quod grave quidem semper est, sed, si ponatur in aqua, tunc gravitatem exercere, hoc est deorsum ferri, non potest, quia a maiori aquae gravitate impeditur. Sic elementa in regione sua gravitatem exercere non possunt: quia nulla eorum pars descendere potest, cum locus, in quem ferri deberet, ab alia sit iam preoccupatus aqua, quae non minus est gravis quam sit superior; et quamvis superiores partes inferiores premant, tamen eas non extrudunt, quia tanta gravitate resistunt quanta impelluntur. Verum non sic evenit, si in aqua corpus aliud, aqua minus grave, fuerit. Tunc enim tanta aqua, quantam caperet locus quem corpus illud occupat, eo gravior existens, dum supra illud fuerit, iam extra propriam regionem erit (in propria enim regione ea solummodo sunt, quae super minus gravibus non sunt; cum, ut dictum est, sic a natura constitutum sit, ut graviora sub minus gravibus maneant): quare, gravitatem suam exercendo, minorem in corpore ilio gravitatem, ac proinde resistentiam,[1] offendens, ipsum, modo iam explicato, extrudet et fugabit.

Obiicies, 3°, cum Aristotele p.° Caeli 89: Quae moventur per extrusionem, violentia moventur; et quae violentia moventur, tardius in fine motus moventur: si ergo quae sursum feruntur, per extrusionem moverentur, tardius in fine moverentur: quod tamen non sic se habet. Respondeo, non in omnibus quae moventur violentia, ut in fine tardius moveantur necesse esse, sed tantum in illis quae separata ab eo, qui impulit, violenter feruntur: ut cum lapis ab homine sursum iaculatur, cuius motus in fine remittitur, postquam a proiciente divisus et separatus fuit;[2] at si proiciens non extra manum demitteret, posset etiam in fine velocius movere. Verum quae sursum moventur per extrusionem, non separantur in motu suo a motore; sed semper est coniunctus qui pellit: quare ut in fine debilitetur motus, necesse non est. Dices: Quamvis non remittatur, tamen non deberet

3-4. gravitatem exercendi causam non habet exercere – 4. hoc deorsum – 9. extrundunt – 10. evenit cum si – 23. non omnia in


  1. Le parole «ac proinde resistentiam» sono aggiunte in margine.
  2. Aggiunta marginale: «Et videmus quae ascendunt, cum incipiunt ab extrudente medio relinqui, in motu debilitari; ut cum trabes, ascendens in aqua, inceperit extra aquam exire.»