implicat, ut patet: vel convenit non esse ante ipsum esse; et ita repugnat, creaturam potuisse esse ab aeterno. Vel, 2o, implicaret, quia creatura habet esse participatum a Deo; at si esset ab aeterno, falsum id esset; ergo [etc.]. Sed neutrum horum impedit; ergo [etc.]. Minor probatur: non enim primum; quia cum dicitur creaturae convenire ex se non esse, dicitur quia habet illud a Deo; a quo si derelinqueretur, statim in nihilum recideret: neque 2um; quia etiam si ab aeterno creatura extitisset, habuisset tamen esse acquisitum, hoc est dependens a Deo.
[Nota marginalis:2a opinio.]Secunda opinio est Durandi, in 2o dist. p.a, quem secuntur permulti recentiorum; et videtur etiam esse D. Thomae, in p.a parte q. 46 art. 2o, sentientis aeternitatem repugnare quidem corruptibilibus, non tamen incorruptibilibus, ut caelis et intelligentiis. Probatur haec opinio, quo ad secundam partem, ex argumento primae sententiae. [Nota marginalis:P.um argumentum.]Probatur quo ad primam partem: primo, quia, si corruptibilia potuissent esse ab aeterno, sequeretur infinitum actu fuisse pertransitum, contra Aristotelem et rationem. Probatur sequela[1]: quia infiniti dies, menses, anni etc., et infinita individua, fuissent pertransita. Quin imo, cum animae hominum sint immortales, sequeretur actu infinitum esse, illique fieri continuo additionem. 2o: sequeretur aliud absurdius, hoc est dari maius infinito in infinitum. Quia si mundus fuisset ab aeterno, infiniti anni fuissent elapsi; at annus continet 365 dies; ergo plures dies in infinitum praeterissent quam anni. 3o: sequeretur dari creaturam aliquam habentem virtutem infinitam. Probatur sequela: quia, cum intelligentia cognoscat omnes circulationes sui orbis, si mundus ab aeterno extitisset, infinitas circumvolutiones intelligentia comprenderet; atque ita, cum infinitum non possit nisi ab infinito compraehendi, sequeretur in intelligentiis dari vim intelligendi infinitam.
[Nota marginalis:3a opinio.]Tertia opinio est Philoponi in libro quo respondet argumentis Procli pro aeternitate mundi, Gandavensis in quodlibeto p.o, D. Bonaventurae in 2o dist. p.a quo.e 2a, Marsilii in 2o dist. p.a art. 2o, Burlei in 8 Phys. in quo.e hac de re super t. 15; et Sanctorum[2] Patrum, ut Athanasii[3] in 2a oratione contra Arianos, Ambrosii in p.o Hexameri[4], Augustini in libro contra Filicianum Arianum, Damasceni in p.o De fide orthodoxa[5] cap. 8, Basilii, Hilarii[5] ; Augustini item et Athanasii[3], utentium hoc argumento adversus Arrium, asserentem Dei Filium esse creaturam: