Al. Quo[1] tam celeri pede, carissmie Dominice?
Do. Ehem, salve, dulce caput!
Al. Siste, quaeso, tantisper gradum; nanque, in te sectando, sum adeo defessus, ut vix vitalem auram excalefacto cordi, quantum idem avet, subministrare valeam.
Do. Ego autem, quamvis celeri gradu procedam, obsistens tamen frigus vincere nequeo; et male in me verifìcatur tritum illud dictum, Motus est causa caloris. Quapropter, quantum placet, tarde incedamus, atque ad deambulandum extra urbem, de more nostro, proficiscamur, quo etiam vel solus proficisci decreveram. Sed qui nostri sermones erunt in hoc mane?
Al. Quodcunque primum sive tibi sive mihi in mentem venerit, de quo tamen verba facere iniocundum non sit, de eodem sermonem habeamus.
Do. De eo itaque quod nuper memoravi.
Al. At quid?
Do. Dixeram enim, tritum illud dictum....
Al. Ah ah, iam in memoriam redivit.
Do. De motu itaque sermonem non iniucundum esse arbitror. [2] Attamen de quocunque motu in universali, deque eiusdem essentia et de singulis ipsius accidentibus, disserere nimis longum esset, quin etiam et supervacaneum. De hac enim materia, cum exactissimam tractationem voluero, ipsummet Aristotelem, in suo Physico Auditu, omnesque illius interpretes, consulam. Itaque ad unam tantummodo motus speciem me constringam, nempe ad motum gravium et levium. Sed tamen, quia etiam de hoc exacte a compluribus actum est, exactissime autem a Ieronimo Borrio, ceteris omnibus omissis, circa particularia
2. Ehn – 3. queso – 24. interpraetes –
- ↑ Anche a questo punto, dove incomincia la lezione dialogizzata tra Alessandro e Domenico, vedi l'Avvertimento.
- ↑ Qui seguono queste parole: «cupio enim sententiam tuam de»; cancellate poi di pugno dell'Autore.