Ab omnibus, tamen, ignem descendere impossibile existimatur, etiam si illi submoveretur aër.
Al. Ah, ah! novae chimaerae, nova figmenta. Ea deorsum feruntur, quae medio, per quod ferri debent, sunt graviora: at ignis non est aëre gravior; et ideo non potest deorsum ferri. At si submoveretur illi aër, ita ut vacuum sub igne relinqueretur, cui dubium est, ignem in locum aëris descensurum esse? Nam, cum in vacuo nihil sit, id quod est aliquid, gravius est nihilo: cum igitur ignis sit aliquid, dubio procul descenderet sub nihilo; a natura enim constitutum est, graviora sub levioribus manere. Nec tamen credas, ignem descensurum ad replendum vacuum: nam, cum descenderet, relinqueret vacuum sub concavo lunae; ad quod replendum non amplius ascendere posset, cum graviora super leviora non ascendant.
Do. Sed si asseris, elementum aëris, sicut etiam et ignis et aquae, omnia gravia esse, quomodo possumus nos pondus aëris substinere? sicut etiam, sub aqua natantes, vastissimam aquae molem, a qua nil gravari sentimus?
Al. Facillima est huius dubii solutio, et ex his quae supra demonstravimus pendens: solutiones autem aliorum non admodum satisfaciunt.
Dicunt enim aliqui,[1] pisces et homines in aqua esse sicut mus in muro, ubi laterum pondus non sentiunt, quia lateres super lateribus inhaerent, non autem super mures: quae solutio quam sit inepta, luce clarius patet. Nam, quaeso, quaenam est proportio inter corpora solida et consistentia, ut lapides, et corpora liquida et fluida, ut aqua? Nam, si removeamus mures e muro, ibi adhuc remanebit foramen, in quo mus erat; ex quo manifestum fit, lapides non super mures insistere, sed super alios lapides: at si removeamus piscem ex aqua, putasne ibi remansurum esse locum, in quo manebat? nonne eo statim aqua affluet? Quod quidem apertissimum est indicium, aquam super pisces insistere.
Alii autem dixerunt, elementa in proprio loco neque gravia neque levia esse, et ideo natantes in aqua ab ea non gravari. Qui autem ita dicunt, nondum solvunt dubitationem. Nanque, primum, demonstrandum erit hoc quod supponunt, nempe elementa in proprio loco
3. nove chymerae – 4. ignis est levio[r] non – 6. relinquaeretur – 11. relinquaeret – 16. vastissima – 22. inherent – 23. queso – proportio in corpora –
- ↑ Postilla marginale: «Simplicius, lib.° 4 Caeli t. 30».