Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/410

E Wikisource
Haec pagina emendata est
407
de motu.

medii per quod fertur, nempe aëris, est gravissimus; et cum discedat cum tanta virtute impressa, quanta est sua gravitas, discedit profecto cum multa virtute impressa, ad quam absumendam non sufficit motus ex altitudine turris: ex quo fit, ut per spatium unius turris semper intendatur celeritas. Quod si acciperemus aliquod grave, cuius gravitas non tam longe aëris gravitatem superaret, tunc profecto oculis ipsis cerneremus, ipsum, paulo post principium motus, semper uniformiter moveri, existente tamen aëre tranquillissimo. Et idem etiam in lapide accidere perspiceremus, si et ex locis altissimis demitteretur, et ita essemus constituti, ut semper eadem sub ratione lineam motus perspiceremus. Nanque etiam noster situs impedit, quominus motus uniformitatem depraehendamus. Fiat enim motus uniformis ex b in f, et sint bc, cd, de, ef spatia aequalia; oculus autem aspicientis sit in a, et ducantur lineae visuales ab, ac, ad, ae, af: et quia motus ponitur uniformis, et sunt bc, cd, de, ef spatia aequalia, transibit ergo mobile per ea in temporibus aequalibus. Tempus ergo transitus ex b in c erit acquale tempori transitus ex c in d: motus tamen ex c in d velocior inspicienti apparebit, cum et spacium cd maius appareat spacio bc (sub maiori nanque angulo spectatur). Et ita motus ex d in e velocior apparebit quam qui ex c in d, cum spacium de maius appareat quam cd, et aequali in tempore transeatur a mobili: et simili ratione, motus ex e in f velocior apparebit motu ex d in e. Quare et totus motus bf difformis apparebit, et semper in fine velocior, cum tamen uniformis supponatur. Oportet igitur ad diiudicandum motus uniformitatem et difformitatem, ut spacium sit adeo amplum ut in ipso possit mobile virtutem resistentem absumere, et ut oculus ita sit dispositus ut ab angulorum disparitate minime decipiatur.

Do. Satis superque pulcherrima tua explicatio a me percepta est. Itaque circa materiam hanc non nisi unum tantum inquirendum mihi restat; et hoc est utrum credas, an grave quod deorsum demittatur et a movente aliqua vi deiciatur, in motu suo acceleretur sicut et

1. cum descendat discedat – 2, 3. impraessa – 2. gravitas descendit discedit – 7. ipsam – 31. dicipiatur – 35. vi proiciatur deiciatur

I.
50