Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
39
iuvenilia.

motu diurno ab oriente in occidentem, ut veteres censebant; atque ita nonum caelum posuere, licet nihil nobis certi de hoc motu reliquerint propter illius maximam tarditatem. Hos sequuti sunt Hipparchus[1], ducentis fere annis elapsis, et alii, qui, suas observationes cum illorum observationibus conferentes, multo clarius praefatum motum deprahenderunt[2]; et post annos 120 transactos, Agrippa in Bithynia[2] , Mileus geometra Romae, et post hos omnes Tolomaeus anno Domini 131, multo adhuc dilucidius eundem motum cognoverunt. Ex quo cum corpus simplex non possit moveri duobus motibus contrariis, motu nimirum ab ortu in occasum, ad quem simul moveantur omnes stellae fixae, et motu[3] ab occasu in ortum, inferunt esse aliud nonum caelum ponendum, quod spatio 24 horarum moveatur ab ortu in occasum, secumque trahat octavum eodem tempore quod octavum, deinde proprio motu sed tardissimo ab occasu in ortum moveatur. Hanc eandem opinionem secutus est Ioannes de Sacrobosco in sua Sphera[§ 1] .

[Nota marginalis:4a opinio.]Quarta opinio est Tebi, qui mille 140 annos post Tolomaeum floruit, Alfonsi Hispaniarum[4] regis qui floruit anno Domini 1250, Georgii Peurbachii[5], Ioannis de Regiomonte, aliorumque, qui in stellis fixis, praeter duos explicatos motus, tertium quoque, quem accessum et recessum nominarunt, invenientes, 9 caelis decimum addiderunt. Ratio horum fuit: quia cum corpus simplex unico tantum motu moveri sit aptum, non potest nonum caelum esse primum mobile, sed supra ipsum statuendum est aliud, quod motu diurno, quem habet proprium, ab oriente versus occidentem, secum trahat omnes orbes inferiores et ipsum etiam firmamentum cum stellis fixis spatio 24 horarum; at vero nonum caelum suo proprio motu, quem optinuit ab occidente in orientem, circumeat octavum coelum et omnes inferiores orbes; octavum denique caelum, in quo sunt stellae fixae, moveatur, tanquam proprio motu, accessu illo et recessu quem citati invenerunt. Huic sententiae favent Sacrae Litterae et theologi[6] quamplurimi, cum in Sacra Scriptura legatur Deum[7] posuisse firmamentum dividens aquas ab aquis, et in Psalmo 148 dicatur: Et aquae omnes quae super caelos sunt.

  1. 3. Iparcus
  2. 2.0 2.1 6. deprenderuntAgrias in Bitinia
  3. 11. motum
  4. 17. Hyspaniarum
  5. 18. eubarchii
  6. 30. Teologi
  7. 31. Deus

  1. Segue qui nel ms. una «dubitatio» («Quaerenti autem quomodo inventus fuerit motus octavi caeli, etc.»), che noi abbiamo stimato opportuno di collocare dove era richiamata dalla nota marginale: «Haec dubitatio debet poni in fine 4ae opinionis.»
I.
4