Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/420

E Wikisource
Haec pagina emendata est
417
de motu.

Aristoteles, p.° Caeli 44, inquit, contrariorum si alterum determinatum est, sic oportere ut alterum etiam sit determinatum; et quia medium, quod est terminus motus deorsum, terminatum est, et ipsum sursum determinatum esse oportere. Et ex t. 58 idem colligitur: [1] legas textum.


Aristoteles, p.° Caeli 51, Velocitas, inquit, ad velocitatem est ut gravitas ad gravitatem.


Aristoteles, a t. 89 p.i Caeli, ostendit, quae naturaliter moventur, non vi et per extrusionem moveri.


Aristoteles, p.° Caeli t. 96, scribit: Consuevimus enim, extremum et quod sursus est maxime vocare caelum. Et t. 21 inquit: Et locus qui sursum est, tribuitur Deo.


Quae sursum moventur, magis violenter quam naturaliter ascendunt: nam ascensus externam habet causam, descensus autem internam.


Aristoteles, p.° Caeli t. 5, inquit: Dico autem sursum qui a medio, deorsum autem qui ad medium.

11. surus estcelum


  1. Le parole «Et ex t. 58 idem colligitur» sono aggiunte in margine.