Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina emendata est
44
iuvenilia.

navis. Verum tamen est, eos tunc simpliciter ab occidente in orientem [1] delatum iri, quia tunc nullum daretur instans post aliud quo non magis ab occidente recederent[2] et ad orientem accederent[2]; ut etiam nauta, si maneret navis immobilis, eodem tempore ad puppim perveniret: et simpliciter ad orientem, non autem solum ad partes orientales.

[Nota marginalis:Quaer.]Quaeres hoc loco, quanam ratione compertum sit, caelum moveri ab oriente in occidentem[3], et iterum ab occidente in orientem[3]. Respondeo, primo, compertum fuisse primum motum ab ortu in occasum hac ratione. Viderunt astronomi, Solem, Lunam, et alias stellas omnes, ex parte orientis paulatim ascendere et elevari supra horizontem[4], donec ad meridianum pervenirent, atque hinc declinare in occidentem, donec iterum in oriente reperirentur: ex quo concluserunt motum caeli ab oriente in occasum. Nam quod motus talis simpliciter fiat ab oriente, colligunt, primo, ex umbra corporum: nam ab ortu solis usque ad meridiem, umbrae[5] omnes in horizonte[4] proiectae decrescunt continue, ita ut in meridie umbrae fiant minimae[6]; a meridie vero usque ad solis occasum, iterum augentur: quod fieri non posset, nisi Sol laberetur ab ortu in occasum. Idem est iudicium de Luna; cuius umbrae semper decrescunt dum ab ortu ad meridianum movetur, iterum vero augentur cum a meridiano in occasum vergit. 2o, ex stellarum altitudinibus: quae ab ortu ipsarum semper maiores fiunt, donec ad meridianum perveniant, ubi maximam obtinent altitudinem; a meridiano vero usque ad occasum earundem, altitudinis decrementum suscipiunt: quod quidem certe indicat, eas simpliciter ab oriente discedere et ad occidentem appropinquari. Respondeo, 2o, motum secundum quid, ab occasu in ortum, hoc modo fuisse repertum. Observarunt astronomi in 7 planetis, ut colligitur ex Ioanne Regiomontano in Eptiome Almagesti Tolomaei, Solem Lunam reliquosque planetas non habere semper eandem inter se distantiam et eundem situm: ut aperte patet in Luna, quae modo Soli coniuncta est, modo disiuncta secessit in partes orientales; et in aliis planetis, non solum inter se sed etiam cum stellis fixis; nam illi nunc sunt[7] cum aliqua stella fixa coniucti, nunc in orientales partes disiuncti abierunt: ex quo intulerunt, 7 orbes planetarum, praeter motum ab oriente in occidentem, moveri quoque ab occasu in ortum, et repedare quodammodo.

  1. 1. oriente
  2. 2.0 2.1 3. recederetaccederet
  3. 3.0 3.1 7. in occidentein oriente
  4. 4.0 4.1 10, 15. oriz.... Non avvertiremo ulteriormente questa grafia. —
  5. 15. unbrae
  6. 16. minime
  7. 32. illi non sunt