Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est
53
iuvenilia.

singulis mensibus ad quemlibet regis mandata perferre. Probatur idem, 3o, ex Albumasar[1] in suo Magno Introductorio tract. 3o differentia 3a, quia Sol, planetarum nobilissimus et maxime activus, debuit in medio collocari: alias, si superius fuisset positus, non potuisset commode in haec inferiora agere; si vero infra, neque commode potuisset suam virtutem his inferioribus communicare, nam et nimis tarde fuisset motus propter distantiam a primo mobili, et calore suo potius obfuisset: recte igitur etc.. Huc allusit Phoebus[2], ab Ovidio 2o Met., filium Phaetontem[3] solis quadrigam conscensurum ita admonens:

Altius egressus, caelestia signa cremabis.

Probatur, 4o, ex antiquis dierum hebdomadae[4] institutoribus, qui diebus nomina a planetis imposuerunt, cuilibet videlicet ab eo qui prima diei illius hora dominium obtinet. Nam singuli planetae singulis horis diei, suo ordine, praeesse dicuntur ab astronomis: unde, cum dies contineat 24 horas, necesse est ut, si die sabbati prima hora dominatur Saturnus a quo denominatur, sequenti die prima hora dominetur planeta ordine retrogredo[5] sequens duobus intermissis, nempe ☼, a quo denominatur dies Solis. Nam si prima hora sabbati dominatur Saturnus, 2a dominabitur Iupiter, 3a ♂, 4 ☼, 5 ♀, 6 ☿, 7 ☽, 8 Saturnus, 9 Iupiter, 10 Mars, 11 ☼, 12 ♀, 13 ☿, 14 ☽, 15 Saturnus, 16 ♃, 17 ♂, 18 ☼, 19 ♀, 20 ☿, 21 ☽, 22 ♄, 23 ♃, 24 ♂: prima hora diei sequentis ☼, et sic deinceps. Ex quo patet cur non denominentur dies planetarum secundum ordinem immediate, sed semper secundum ordinem retrogredum[5] duobus intermissis, quia nimirum hoc ordine praesunt horis dierum[6]; qui ordo minime tali esset, nisi planetae[7] eo ordine ponerentur quem diximus. Extant hac re duo carmina, ut sciatur quibus horis diei quilibet planeta dominetur, in quibus apparet etiam quem ordinem inter se habeant:

Cynthia, ☿, ♀ et ☼, Mars, Iove, Saturnus

ordine retrogredo sibi quivis vendicat horas[8].

[Nota marginalis:Obiicies]Obiicies, ☼ non posse esse in medio planetarum, cum nunquam patiatur eclipsim a ☿ vel a ♀, ac proinde non sit supra illos; alias

  1. 2. Albunasar
  2. 8. Febus
  3. 9. Faetontem
  4. 11. ebdomadae
  5. 5.0 5.1 17, 24. l. retrogrado, retrogradum: ma cfr. lin. 31. —
  6. 25. diebus
  7. 26. planete
  8. 31. oras