sed caelum habet partes heterogeneas[1]: ergo non est corpus simplex. Minor probatur: quia in caelo sunt aliquae partes luminosae, aliquae expertes luminis.
[Nota marginalis:P.a opinio.]Prima opinio fuit veterum fere omnium philosophorum ante Aristotelem, qui putarunt caelum non esse naturae distinctae ab elementis: et haec sententia promanavit ab Aegyptiis[2], ut docet Albertus tract. p.o c. 4, p.i De caelo, qui existimarunt caelum esse igneum. Nam ignis proprium est ut feratur sursum, deinde ut, cum non potest amplius ascendere, volvatur in girum; ut patet in flamma, quae, ubi pervenit ad summum fornacis, circumvolvitur: ex quo patet, cum caelum supremum locum obtineat et circulariter moveatur, esse igneum. Ab hac opinione non multum discrepavit [Nota marginalis:Anaxag.]Anaxagoras, qui, ut colligitur ex Aristotele in Met. et p.o Caeli t. 22, sentit caelum esse igneum. [Nota marginalis:Emped.]Empedocles vero, ut refert Plutarchus in lib. 2o De placitis philosophorum c. 11, existimavit caelum esse solidum in modum glaciei ex igne aëreque conflatum, ideoque partim igneum partim aëreum; quamvis Empedocli nonnulli attribuerint illum sensisse, caelum esse terreum et grave, non tamen descendere propter summam velocitatem motus, et esse etiam indissolubile, ut ait D. Thomas in p.a parte q. 68 art. p.o, quod in illius constitutione dominetur amicitia et non lis. [Nota marginalis:Anaximenes.]Anaximenes[3], ex Plutarcho ubi supra, putavit caelum nil aliud esse quam circunferentiam extimam terream. [Nota marginalis:Democr. et Epicu.]Democritus et Epicurus voluerunt, caelum constitutum esse ex atomis, quae, ut rotundiores et leviores, in concursu et mutua corporum agitatione elisae, coharentes[4] supremum[5] locum obtinuerunt et caelum effecerunt. Alii putarunt esse naturae aqueae. [Nota marginalis:Plato.]Plato videtur consensisse cum Aegyptiis[2]: verum noluit caelum esse tantum igneum, ut male illi adscripsit. D. Thomas ubi supra, sed maxime constare tamen ex caeteris elementis sive ex summitatibus illorum et, ut ait Proclus, ex delitiis, maxime vero ex terra et igne. Quod sic colligit [Nota marginalis:Arg. Plat.]Plato in Timaeo[6], et in opere De natura et anima mundi: Nihil videri potest sine igne, nec tangi sine terra; ergo, cum caelum sit visibile et tangibile, constat maxime ex igne et terra: verum quia haec duo elementa extrema non possunt recte coniungi, nisi interponantur reliqua duo, aër et aqua, ideo etc..
[Nota marginalis:Corollarium.]Ex his colligitur, male nonnullos sentire, Platonem non dissensisse