caelum, virtute sive actione, non autem qualitate: quod satis erat ad illud problema, ut patet. Quod autem stellae et caelum non sint calida nisi virtute, patet ex Aristotele, p.o Meteororum cap. 3. Nam si essent igneae, omnia consumerent: et, c. 4 eiusdem lib., quia cum motus caeli et astrorum sit longe velocior motu ignis et aëris, si hoc motu ignitur ignis et aër, a fortiori igniretur totum caelum propter astra, quae in illo longe celerius moventur: praeterquam quod, ut habetur in calce eiusdem capitis, si stellae essent igneae et calidae, maxime esset sol; at non apparet, cum sit coloris albi, non ignei. Responderi etiam posset, non omnia problemata quae habentur in Aristotele, Aristotelis esse; et praeterea, non in omnibus Aristotelem loqui ex sua sententia, sed saepe ex communi. [Nota marginalis:Ad 2am et 3am r.et Alex.]Ad 2am et 3am respondet Alexander, in 7o Meta.es, nomine totius caeli intelligi totum universum, constans ex quatuor elementis et corpore caelesti; unde sensus erit, maxime illius loci Meta.es: Substantiae sunt corpora naturalia et partes horum, ex his autem corporibus, vel omnibus vel partibus, constant caetera omnia; totum universum, ex omnibus corporibus et partibus eorum; mundus sublunaris, ex corporibus corruptibilibus[1] et partibus eorum; caelum, ex toto quinto elemento et ex partibus, nempe ex astris. [Nota marginalis:R.et Simpl.]Respondet Simplicius, in 3o De caelo, dum Aristoteles ait "ut ignem et terram et quae sunt eiusdem ordinis", per haec ultima intelligere aquam aërem et quintum corpus simplex, quod eodem etiam titulo appellatur elementum, et ideo dicitur "eiusdem ordinis" cum caeteris elementis: unde subdens Aristoteles, "et quaecunque ex his, veluti et totum caelum etc.", efficit hunc sensum, caelum constare ex aliquo elementorum, similiter et partes caeli, hoc est ex quinto corpore. [Nota marginalis:R.et D. Thom.]Respondet D. Thomas, in 3o Caeli et in Meta.es, dum ait Aristoteles "ut caelum et partes etc.", illud "ut" non referri immediate ad praecedentia, ut, cum loqueretur[2] de mixtis, exemplum sit caeli; sed referri ad ea quae antea dixerat, nempe et in 3o Caeli, ubi dixerat substantias esse corpora simplicia, et in 7 Met., substantias esse corpora naturalia: quare, dans deinde exemplum simplicium vel naturalium corporum, dicit "ut ignis et terra", et interponit de mixtis quia sunt ex his; deinde subdit "ut caelum et partes", ac si diceret, Et ista sunt simplicia corpora vel naturalia, et ideo sunt substantiae. Confirmatur haec expositio ex his quae docet Aristoteles, 8 Met. in principio,
Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/63
Appearance