Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/65

E Wikisource
Haec pagina emendata est
62
iuvenilia.

localem supponere rem in esse perfecto constitutam, quo ad omnia illa quae pertinet ad ipsam, unde minimam etiam capiat mutationem. Et haec est ratio, quia perfectissima entia, cuiusmodi sunt corpora caelestia, solo motu moveantur locali: at vero caeteri motus superaddunt substantiis, in quibus sunt, formam aliquam intrinsecam et inhaerentem[1], ut generatio, substantialem vel accidentalem, ut alteratio et augumentatio; quo fit ut non adveniant rei in suo esse completo existenti. Ex quibus omnibus intelligitur, recte colligi distinctionem naturarum simplicium ex distinctione motuum localium. Adde his, motum alterationis fieri ab aliquo extrinseco et ratione materiae: unde, quia materia ex se est indifferens ad multas formas, ex alterationum varietate non recte colligi potest corporum distinctio. Non idem iudicium est de motu locali: qui non solum provenit ab intrinseco, ratione materia, quae est indifferens ad motum sursum vel deorsum; sed etiam ratione formae, habentis inclinationem naturalem ad talem motum. [Nota marginalis:Ad 2um arg.]Ad 2um argumentum respondeo, caelum et reliqua inferiora habere eandem naturam aliquo modo et proportione[2], cum sint substantiae physicae. [Nota marginalis:Ad P.um conf.em]Ad primam confirmationem respondeo, caelum primario esse conditum ut esset pars integralis universi, ac proinde debuisse esse corpus simplex ab elementis distinctum: praeterea, esse propter se principaliter, deinde propter haec inferiora, ut esset causa universalis concurrens ad omnes generationes; sed ex hoc colligitur, debuisse esse incorruptibile, ac proinde simplex et distinctum a caeteris. [Nota marginalis:R.r p.o ad 2am conf.em]Ad 2am confirmationem respondeo, secundum aliquos caelum habere qualitatem virtualem calefaciendi cum calidis, frigefaciendi cum frigidis, etc., pro diversitate materiae. [Nota marginalis:R.ur 2o.]Responderi melius potest, caelum agere in haec inferiora per lumen tantum, quod per reflexionem per se tantum calefacit. Quod si dicatur aliquando humectare[3] vel exiccare etc., id fit per accidens; vel quia extrahuntur parte humidae; vel quia a Luna lumine nocturno attrahatur aliquis humor, qui corpora rara facile ingreditur; vel quia non possint concoqui ab illa humidi, qui in aëre reperiuntur. [Nota marginalis:Ad 3um arg. R.r p.o]Ad 3um argumentum respondeo, primo, ex eo quod in caelo sint aliquae partes dissimiles, non recte colligi ipsum esse mixtum, cum mixtio colligatur ex qualitatum diversitate in eadem parte existentium: nam mixtio proprie fit ex eo, quod formae ele–

  1. 6. inherentem
  2. 17-18. proportionem
  3. 29 humettare