factum est maxime propter hominem; ergo non debet esse incorruptibile, alias esset nobilius homine. [Nota marginalis:Confirmatur.]Confirmatur: quia, ut dicunt aliqui doctores, caelum post diem iudicii corrumpi debet: quia, cum factum sit ad utilitatem hominis et ad conservationem rerum sublunarium, cessante tali fine, et ipsum cessare debet. [Nota marginalis:Obiectio.]Dices: si ita res se habet, quare caelum nunc non corrumpitur et mutatur? [Nota marginalis:Respondetur.]Respondeo, missa voluntate divina: quia non datur agens ita potens, ut possit illud corrumpere; nam ignis qui est contiguus caelo est minimae[1] actionis propter raritatem, caelum autem est solidissimum et densissimum ac proinde maxime potens ad resistendum contrariis. Et haec sententia omnino defendi debet ab his qui putant corruptum iri; alias enim frustra Deus procreasset illud incorruptibile, si corrumpi debuisset. [Nota marginalis:Quaeres.]Quarenti autem, si caeli essent corruptibiles, cuiusnam essent naturae, [Nota marginalis:Resp.]occurrendum est quod essent naturae igneae, non sibi vendicantes motum circularem ex sua natura; quia talis motus non conveniret illi, nisi ad eum modum quo philosophi dicunt motum circularem ignis in sua sphera convenire igni, hoc est non violenter. Nam ignis, cum moveatur tali motu a corpore superiori neque recedat a suo proprio loco, non potest dici moveri violenter motu circulari; ita etiam, quia caeli moverentur ab intelligentia habente superiorem naturam motu qui non removeret ipsos a suo loco, ideo non violenter moverentur. Quaerenti rursus ad quid moverentur, occurrendum esset: propter utilitatem et conservationem rerum sublunarium, et potissimus hominis.
[Nota marginalis:Conclusio 2.a]Dico, 2o, probabilius esse caelum suapte natura incorruptibile esse. Probatur, primo, quia id est naturali rationi conforme, ut patet ex rationibus Aristotelis a t. 20o. [Nota marginalis:P.a ratio Ar.]Prima est: caelum movetur[2] circulariter. Sed motus circularis non habet motum contrarium: nam di haberet, habere maxime rectum; sed unus motus rectus habet contrarium alium rectum, et uni non possunt esse duo contraria: ergo motui circulari non opponitur rectus. Ex quo patet, quod si motus caeli non habet contrarium, neque illud habere caelum: at quod non habet contrarium est incorruptibile: ergo caelum est incorruptibile. Vis huius rationis posita est in his: substantia quae est corruptibilis, cum subiectum ut subiectum non sit corruptibile (corruptio enim fit in ipsum subiectum et non est subiecti), erit corruptibilis ratione illius quod est