tradictionis; ergo forma illa poterit movere, quamvis infinito tempore. Quod si illa moveat, primo sequitur, contra Aristotelem, virtutem in magnitudine movere infinito tempore; quod negat Aristoteles 8 Phys. 79. Praeterea sequitur, formam illam esse corruptibilem; quia movendo moveretur per accidens, cum sit in materia; et quod est huiusmodi est corruptibile, ex 8 Phys.; ergo [etc.]. Demum sequeretur, saltem intelligentias non esse necessarias ad motum caeli, ac proinde ruere totum discursum Aristotelis, quem facit in 8 Phys. ad investigandum primum motorem, et praeterea tolli vel certe restringi viam ad indagandas intelligentias. [Nota marginalis:Probatur 8.]Probatur idem ex parte caeli. Primo: caelum est incorruptibile, ergo non est compositum; cum omne compositum ex sua natura sit dissolubile, nam habet duas partes realiter distinctas, quae possunt separari: quod si non separentur, vel quia non sit agens destruere, vel propter aliquid aliud, sequitur caelum extrinsece esse indissolubile, intrinsece autem corruptibile. [Nota marginalis:Conf.r]Confirmatur: quia compositio videtur instituta a natura ut res possint dissolvi: quod si caelum futurum erat indissolubile, frustra natura illud ex duobus constituisset. Adde, quod nos non cognoscimus compositionem nisi ex transmutatione et corruptione; quare quod non transmutatur nec corrumpitur cognosci a nobis non potest compositum: at caelum non transmutatur neque corrumpitur: ergo [etc.]. [Nota marginalis:Conf.r]Confirmatur: quia caelum caret contrariis; ex contrariis autem fit transmutatio, sicut ex transmutatione cognoscitur compositio. Probatur idem 2o: caelo convenit motus et figura simplicissima; at haec proveniunt a natura valde simplici et simpliciori quam sit elementaris: sed elementa non habent compositionem nisi ex materia et forma: ergo caelum carebit hac; aliqui non esset simplex. Probatur 3o: caelum debet esse universale agens; ergo, maxime activum; ita tamen, ut non repatiatur ab inferioribus: ex quo patet, decere caelum esse actum simplicem. Probatur ultimo: caelum est medium inter intelligentias et sublunaria; ergo, sicut distat ab intelligentiis, et convenit cum sublunaribus, quatenus est corpus, ita etiam debet distare a sublunaribus et convenire cum intelligentiis, quatenus est corpus simplex. [Nota marginalis:Conf.r]Confirmatur argumentum. Quia triplex reperitur compositio: prima, ex subiecto et accidentibus, quae locum etiam habent immaterialibus; secunda, ex partibus quantitativis, quae non potest esse nisi in corpore; tertia, ex partibus essentialibus: ergo, sicut
Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/78
Appearance