Exercitationibus 61. Verum discrepant inter se citati authores[1]. Primo, quidem, quia illorum nonnulli volunt materiam caeli esse diversae rationis a materia horum inferiorum; ut Alexander, p.o Quaestionum naturalium c. 10 et 15; Simplicius, p.o Phys. 68 co. 63; Albertus, p.o Phys. tra. 3 c. 11, et in De quatuor coaequaevis[2] quaestione 2a art. 6, et D. Thomas locis citatis supra: at vero alii contendunt, esse eiusdem rationis cum materia sublunarium; ut Philoponus, Avicenna, Avempace, referente Averroe libro De substantia orbis, Avicembron, Aegidius[3] et Scaliger: ita tamen, ut Philoponus putet caelum et esse corruptibile et aliquando tandem corruptum iri; Avicenna et Arabes, esse corruptibile per se intrinsece, aliunde tamen et ab extrinseco incorruptibile; Aegidius[3] et Scaliger, esse incorruptibile per se. Sed de corruptibilitate et incorruptibilitate caeli supra dictum est. Discrepant, 2o, in hoc: quod quidam illorum volunt caelum esse compositum ex materia et forma, que sit intelligentia, ut Mirandulanus et Achillinus, qui etiam putant materiam caeli non esse in potentia per se sed actu, et nihilominus suscipere intelligentiam tanquam formam; alii vero omnes ponunt aliam formam in caelo. Sed de hoc, suo loco. [Nota marginalis:Probatur.]Sententia sentientium materiam caeli esse diversae rationis a sublunari probatur: tum quia Aristoteles conceptis verbis testatur, quibusdam in locis caelum non habere materiam quam habent inferiora, et Peripatetici fere omnes docent materiam caeli esse aequivoce[4] materiam, si conferatur cum materia horum inferiorum; tum quia alias sequeretur, caelum esse corruptibile. Sed de his, infra. [Nota marginalis:Probatur p.o]Sententia putantium, materiam caeli esse eiusdem rationis cum materia sublunari, probatur his argumentis ab Aegidio[3]. Primo, quia vel materia caeli est pura potentia vel actus: si est actus, non posset fieri unum per se et essentialiter ex materia et forma; quia ideo fit unum per se ex duobus, teste Aristotele 2o De anima t. 2 et in 8 Met.es t. 15, quia unum illorum se habet ut actus, alterum ut potentia: si vero est pura potentia, ergo est eiusdem rationis cum materia sublunari, cum differentia utriusque sit potentia per quam maxime materia substantiatur. [Nota marginalis:Conf.r]Confirmatur: quia cum multae sint purae potentiae, non possunt habere in quo distinguantur. [Nota marginalis:Obiec.o]Neque dicas, puram potentiam diversa ratione convenire materiae caeli et sublunari; quia utraque est potentia, et in eodem genere, scilicet substantiae ad actum specificum.
Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/80
Appearance