Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/84

E Wikisource
Haec pagina emendata est
81
iuvenilia.

sunt simplicia: sed elementa habent materiam et formam: ergo [etc.]. Neque dicas, motum caeli, ex quo probat Aristoteles simplicitatem eius, cum sit circularis, esse simpliciorem motu elementorum: nam motus circularis est quidem perfectior recto, ut patet ex 8 Phys. a t. 54 et p.o Caeli a t. 12, non tamen simplicior. Adde, quod sicut aliqua ratione motus caeli potest dici simplicior motu elementorum, ita etiam et corpus caeleste potest dici simplicius elementis, quatenus constat ex materia et forma indissolubili. Quod si dicas, Aristotelem explicare hanc simplicitatem caeli ita, ut non constet ex materia et forma, dum probat caelum esse ingenerabile et incorruptibile; contra, quia incorruptibilitas potest esse cum compositione. Praeterea, si Aristoteles existimasset caelum esse omnino simplex, facile potuisset ostendere caelum esse incorruptibile a priori, quia est simplex: at non adsumpsit hoc medium, sed probavit a posteriori, quia caret contrariis: ergo non posuit nisi simplicitatem elementarem in caelo. Confirmatur: quia simplicitas caeli probatur[1] ab Aristotele ex motu; unde probatur simplicitas illa in caelo quam potest admittere motus: sed motus non potest admittere simplicitatem oppositam compositioni ex materia et forma; nam si caelum movetur, ergo iam habet materiam, ut patet ex 7 Met. 12 et ex 12 Met. 10 et ex p.o De generatione t. p.o. Praeterea, caelum ita movetur[2], ut sit determinatum ad talem motum, at hoc non potest esse nisi a natura: ergo habet formam per quam determinetur. Denique: caelum movetur; ergo non est pura potentia et materia, ex 5 Phys. 8; neque et forma, ex eodem t. 3; ergo motus necessario requirit compositionem. Probatur idem ratione ex Aristotele desumpta: quia omnis substantia vel est materia, vel forma, vel compositum, ex 2o De anima t. 2, 7 Met. t. 7, 8 Met. t. 3o, et 12 Met. t. 14: sed caelum non est materia neque forma; quod satis probatur ex ipso motu: ergo compositum. Dices, hanc divisionem esse solum substantiae corruptibilis. Contra: primo, est divisio substantiae praedicamentalis, ut patet ex 2o De anima t. 2, et colligitur ex 7 et 8 Met. , ubi Aristoteles dividit praedicamenta et agit de substantia. Secundo: 12 Met. t. 5, dividit substantiam Aristoteles in sensibilem et in immaterialem; et sensibilem subdividit in corruptibilem et sempiternam; et t. 10 probat omnem substantiam sensibilem et sempiternam, ex eo quod transmutatur, habere

  1. 16. probat
  2. 21. moveri (anche nella linea 23 scrisse prima moveri, che poi corresse in movetur) —