sit in materia, et tamen non sit forma abstracta; ut accidentia quae sunt in anima, et virtutes. Demum, secundum illos, potest etiam esse actus substantialis qui non sit forma abstracta; ut patet in forma materiali. Addunt, denique, cum caelum habeat quantitatem, non posse esse formam abstractam. Sed contra: instantiae quae afferuntur sunt de actu qui est in alio; ac caelum, si est actus, est talis actus, quod nec est neque potest esse in materia vel in alio subiecto. Ex eo autem quod res est non actu simpliciter, sed actu per se subsistens, sequitur esse formam abstractam et intelligentem; nam haec est causa cur formas separatas dicamus esse intelligentes. Ad illud vero quod dicunt, caelum habere quantitatem, respondeo secum pugnare: quantitas enim sequitur materiam; quo fit ut, si caelum habet quantitatem, habeat et materiam. Quod si dicunt, caelum esse actu, non ergo poterit habere quantitatem; contra: nam Averroes, in De substantia orbis et alibi, vult actus et formas illas quae uniuntur subiecto ante quantitatem esse formas immateriales; sed hic actus caeli est in ipso caelo ante quantitatem, quia est ipsummet caelum, et quantitas est passio quae recipitur in caelo: ergo, cum sit ille actus prior quantitate, erit immaterialis. Confirmatur hoc argumentum: quia caelum non est in pura potentia; nam haec non potest moveri, ex 5 Phys. t. 8: non est purus actus; nam motus est actus entis in potentia: ergo conflatum ex actu et potentia, forma et materia. Et idem fere argumentum fieri potest de natura hoc modo: caelum est quid naturale; ergo, vel est natura, vel aliquid secundum naturam tantum: non potest dici natura, quia natura est principium in substantia naturali; at caelum est corpus naturale: non secundum naturam tantum, quia huiusmodi sunt proprietates et operationes rerum naturalium: ergo est habens naturam, et consequenter constitutum ex materia et forma. Probatur, 3o, ratione petita ex accidentibus: in caelo est quantitas: sed quantitas est passio propria materiae et conditio illius, quatenus est subiectum aliorum, ut patet ex his quae in p.o Phys.: ergo in caelo est materia. Et confirmatur ex 7 et 8 Met.: quibus in locis, teste ipso Averroe, colligitur, longitudinem latitudinem et profunditatem esse in materia, et illa ablata tolli et ista. Confirmatur adhuc: quia subiectum unum est unius. Et non solum de quantitate concludit argumentum, sed etiam de aliis accidentibus: nam raritas et densitas sunt in caelo, ergo et partes caeli comparari possunt inter se, quo ad raritatem et
Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/86
Appearance