vationem. Forma etiam non est causa corruptionis[1], nisi ratione privationis. Nam causa corruptionis[1] non est nisi forma quae habet contrarium, a quo potest deinde corrumpi; forma vero habens contrarium dicit privationem contrarii. Et hinc fit, quia forma inest materiae, ut informet quoddam diminuto modo, nempe cum privatione alterius contrarii: hinc remanet privata materia, et in potentia ad aliud, ac proinde appetens: et tunc fit corruptio. Ex quibus intelligitur, originem corruptionis esse privationem; quae privatio apparet ex eo, quod forma habet contrarium. Et hinc sequitur, materiam non esse secundum suam essentiam in potentia ad omnes formas, sed ad aliquas propter privationem: quare, ubi erit forma carens contrario, ibi non poterit esse privatio in materia, ac proinde materia non erit in potentia, neque appetet alias formas. Talis autem materia est in caelo. Neque vero verendum est, ne in caelo sit potentia materiae frustra: quia materia, ex se, non appetit aliam formam; nam alias appeteret spoliari suo esse: quod si appetit, appetit ratione contrarii vel privationis: verum, cum haec non sint in caelo, neque erit potentia. Et ex his intelligitur, caelum esse incorruptibile et ingenerabile: quia materia habens formam quae habet contrarium, sicut est materia terrae vel ignis, non est in potentia nisi ad eas formas quae habent contrarium; et ideo non est in potentia ad formam caelestem.
Verum contra hanc responsionem, primo, sequitur, Aegidium sibimet pugnare. Nam, in eademmet quaestione, dum arguit contra D. Thomam, assumit, potentiam materiae ad omnes formas esse de essentia materiae[2]; ergo et manet semper cum materia. Non ergo materia ideo est in potentia ad has et illas formas, ex eo quod habeat formas habentes contrarium et privationem, sed propter suam naturam. Quod si Aegidius dicat, se loqui de potentia physica, per quam materia potest actu suscipere formam; ad hoc autem necessarium est, ut talem habeat formam cum contrario; iam solutio non est ad propositum. Ostendimus enim hic, caelum ex sua natura esse incorruptibile, quamvis extrinsece et a divina potentia corrumpi possit. 2o, probo etiam, materiam caeli cum illa forma habere potentiam[3] ad alias formas. Materia suscipit omnes formas; ergo ex sua natura apta est, suscipere illas; aliter enim non susciperet, cum unio ex materia et forma sit immediata: ergo datur aliquid intrinsecum in ipsa ma–