Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/264

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est



LIBER SECUNDUS

in quo agitur de motu accelerato.

Quae in motu aequabili contingunt accidentia, in praecedenti libro considerata sunt: modo de motu accelerato pertractandum.

Et primo, definitionem ei, quo utitur natura, apprime congruentem investigare atque explicare convenit[1]. Quamvis enim aliquam lationis speciem ex arbitrio confingere, et consequentes eius passiones contemplari, non sit inconveniens (ita, enim, qui helicas[2] aut conchoidas[3] lineas ex motibus quibusdam exortas, licet talibus non utatur natura, sibi finxerunt, earum symptomata[4] ex suppositione demonstrarunt[5] cum laude), tamen quandoquidem quadam accelerationis specie in suis quibusdam motibus, gravium scilicet descendentium, utitur natura. Eorundem[6] speculari passiones decrevimus, si eam, quam allaturi sumus de nostro motu accelerato definitionem, cum motus naturaliter accelerati essentia congruere contigerit. Quod tandem, post diuturnas mentis agitationes, reperisse confidimus; ea potissimum ducti ratione, quia symptomatis[7], deinceps a nobis demonstratis, apprime respondere atque congruere videntur ea, quae naturalia experimenta sensui[8] repraesentant. Postremo, ad investigationem definitionis motus naturaliter accelerati nos quasi manu duxit animadversio moris atque instituti ipsiusmet naturae in ceteris suis operibus omnibus, in quibus[9] exercendis, mediis uti primis, simplicissimis, facillimis, consuevit. Neminem enim esse arbi-

  1. convenit, Licet Quamvis emim ex arbitrio aliquam
  2. elicas
  3. aut concoides concoidas
  4. simpthomata
  5. suppositione demonstrare non est inconveniens demonstrarunt
  6. natura de iisdem eorundem
  7. simpthomatis
  8. quae sensui experimenta naturalia.
  9. omnibus est, enim de more ipsius in suis operibus in quibus