Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/457

E Wikisource
Haec pagina emendata est
444
usus et fabrica


Residuum tabulae radicum cubicarum.

51 325 58 406 65 484
52 336 59 417 66 490
53 348 60 428 67 510
54 360 61 440 68 524
55 371 62 451 69 541
56 382 63 462 70 555
57 394 64 473 71 573

Pateat ergo quot partes ista linea D notata continere debeat, ut e. g. 125, video tabulam radicum cubicarum usque ad 125 continere quingue diametros, io ideo hanc lineam in quinque aequas partes dividendam dico, prout in exemplo facillime videri potest : secundum unam istarum aperiolamellas iam dictas, ut superius factum fuit in 100 illisque recte firmatis accipio distantiam inter puncta 25 & 9 decimas, & illam in lineam solidorum futuri instrumenti transfero, firmato uno pede circini in primo puncto post centrum instrumenti H notato, quod est initium secundae partis lineae, & alio circini pede notata distantia per punctum I, mox accipio distantiam inter puncta 44 & 2 decimas, & illam vicissim transfero in lineam dictam, hocque successive donec petitas partes habeam. illud solum animadvertendum, ut quando ad secundam diametrum ventum est, incipiamus distantias notare a secundo puncto, quando ad tertiam a tertio, & sic de reliquis. Notatis itaque divisionibus apponantur numeri, & linea solidorum erit perfecta.

Lineas metallicas construere.

CAPUT IV.

Haec linea litteris E, E notata, ut de altero tantum crure loquar, eo quia proportiones metallorum continet, & circa corpora metallica versatur linea metallorum nuncupatur. Ut ea exacte describi possit divitur in octo partes aequales, ut in exemplo videre est, quandoquidem metalla plus faciunt, quam septem diametros. Secundum unam dictarum partium aperies supra dictas lamellas in 100, & illas recte firmabis, postea accipies distantias inter puncta fractionis cuiuscunque metalli, quas proprio diametro applicabis, ut E. g. prò auro accipies distantiam inter puncta 17. 17; & illam applicabis quinto diametro, ibique facto puncto auri characterem describes Pro argento accipies distantiam inter puncta 29. 29, & illam applicabis sexto diametro, ibique facta nota eius characterem caelabis, ut