Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/462

E Wikisource
Haec pagina emendata est
449
circini cuiusdam proportionis.


Haecque est linearum omnium suscepti instrumenti fabrica, quae licet instrumentum satis perfectum nobis exhibeat, tamen non inutiliter quadrantem etiam illi apponere possumus. Ex aurichalco itaque, vel alio quovis metallo paretur quarta circuli pars, ut pro libitu assumpto semidiametro KS in postica instru- menti parte, describatur quadrans T quod connectendum erit brachijs instrumenti per foramina V V, immissis chocleis ad hoc peculiariter confectis, tunc ex centro K circini beneficio in hac quarta circuli parte describantur quinque arcus, ita ut sex circumferentias[§ 1] contineat, prima in parte exteriore continebit quadratum geometricum, tertia quadrantem astronomicum, quinta scalam libratoriorum, reliquae autem omnes continebunt uniuscuiusque divisionis proprios numeros. Ut autem quadratus geometrici descriptionem in hoc instrumentum transferre va- leamus, nec enim circa quadrantem astronomicum, nec circa scalam dictam im- morandum credo, postquam haec in 12 aequas partes, ille in 90 vulgariter ab omnibus dividi solet, necessum prius erit quadratum geometri- cum exactissime divisum habere, hoc autem non multum excedere debet quantitatem quartae portionis circuli T. Centrum itaque quadrantis sup- ponatur centro instrumenti, lateraque subijciantur arcui T accepto, prout ex K, quod quidem centrum instrumenti significat, VXY cernitur, sicque fir- matis omnibus, applicataque regula centro K & singulis quadratus divisionibus exteriorem periferiam arcus T diligentissime dividemus, prout unico exemplo demonstrare possumus, applicata nanque regula ad punctum K, & ad primam divisionem lateris VX secabimus exteriorem periferiam arcus T in puncto Z sicque successive donec in 200 aequas partes illa fuerit divisa[1]. Haecque est tota instrumenti fabrica, quae modo

    et media ratione secti est latus Dodecaedri, et idem circulus com- prehendit Dodecaedri pentagonum et icosaedri Δum. Ergo haec omnia per lineas geometricas et per lineas circulorum consequi possunt: ergo frustra ponuntur in instrumento hae lineae.
     

  1. Ha tanto in pratica questo strumento, che non si è ancora accorto, se quelle parti siano eguali o no; e sa tanto di Geometria, che non intende che non possono[# 1] essere eguali. Et tamen satis diu volutavit.
  1. posso
  1. Di fronte alle parole sottolineate è sul margine un segno in forma di indice.