Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/471

E Wikisource
Haec pagina emendata est
458
usus et fabrica

summam 250; a quo numero abiecta ultima nota residuatur 25 quartus numerus indagatus[1].

Non hic iacet huius instrumenti usus, verum ea facilitate arithmeticas illas quaestiones, quae per reiteratas regulas aureas resolvuntur, extricare docet, ut quilibet huius beneficio facile possit exactus supputator videri. Sint igitur E. g. tres homines, qui una 250 libras lucrati sint, alter tamen per 20 dies, alter per 30 alter per 43 laboraverit, quaerant autem singuli debitam sibi nummorum partem, nulli dubium quod in hoc casu sic esset procedendum: dies propositi invicem sunt addendi quorum summa erit 93, tum dicendum esset 93 dant 250 quot dabunt 20, haecque esset prima operatio, tunc iterum 93 dant 250 quot 10 dabunt 30, tandem tertio esset dicendum 93 dant 250 quot dabunt 43, hoc autem an sit laboriosum norunt in hac arte versati, ab hac tamen molestia huius instrumenti ope sublevamur, accipiemus enim ex scala immobili quantitatem 125 partium, hoc autem ut operatio melius perfici posset, non enim satis commodum esset quantitatem 250 partium punctis 93. 93 accommodare, excipiemus itaque ex dicta scala quantitatem dimidij numeri tantum hanc applicabimus punctis 93. 93, nec amplius mutanda erit instrumenti apertura, sed primum accipienda distantia inter puncta 20. 20 haec mensurata supra scalam immobilem abscindet 27 punctum non completum cuius duplum scilicet 54, fere est portio competens illi, qui per 20 dies laboravit, secundo non mutata instrumenti dispositione accipiemus distantiam inter puncta 30. 30, haec mensurata supra scalam immobile abscindet fere 40 1/3 cuius duplum nempe 80 2/3 erit nummorum portio, quae competit illi, qui per 30 dies suam operam locavit. Tertio & ultimo excipiemus distantiam interpuncta 43. 43, quae mensurata supra scalam immobilem abscindet fere 58 puncta cuius duplum 115 2/3 fere est illud, quod debetur illi, qui per 43 dies laboravit[2].

Non minori facilitate resolvuntur quaestiones illae arithmeticae, quae regulam trium inversa dictam desiderant, in quo casu supra scalam immobilem accipimus quantitatem primi numeri, hanc per transversum applicamus punctis tertij numeri, & accipimus distantiam inter puncta secundi numeri, quam mensuramus

  1. Copiato da quel che segue alla nota ☉︎[§ 1].
  2. questa operazione fu data da me in alcuni essempi manuscritti, e tralasciata nello stampato, perchè dalle cose dette facilmente si raccoglieva, essendo che è la regola del 3 replicata 3 volte. Ma perchè nell' aggiustare lo strumento si adoprano sempre i medesimi numeri, però, aggiustato che sia una volta, non si ha più da muovere, ma solamente pigliare li altri 3 numeri a uno a uno, etc.[§ 2]
  1. La postilla è riferita alle lin. 24-35 della pagina precedente ed alle lin. 1-2 di questa.
  2. La postilla è riferita alle lin. 3-26.