Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/507

E Wikisource
Haec pagina emendata est
494
usus et fabrica

ex scala immobili accipias quantitatem 100 partium, firmatoque uno circini pede in 80 puncto tamdiu aperiatur instrumentum donec alius praecise abscindat 60 punctum, sicque lineae erunt accommodatae, tunc ex immoto iustrumento excipias distantiam inter puncta BD & BA, hoc est inter 15 & 40, haec constricto instrumento aptetur punctis 20. 20 hoc est differentiae BA & DA, quod si commode hoc numero non possit aptari accommodetur duplo vel triplo maiori numero, ut in hoc casu punctis 40. 40 mox ex immoto instrumento excipiatur distantia inter puncta D B hoc est 15. 15 quae 10 B supra scalam immobilem mensurata abscindet 15 ¾ quare dicendum distantiam AB esse pedum 31 ½.[1]

Insuper si necessum esset observare distantiam AB nec esset possibile per rectam lineam istas duos terminos A B aspicere, ut apparet in exemplo, nec enim ex loco C nec ex loco D id fieri potest[2] ideo sic procedendum erit: constituti in statione D ita ut per lineam rectam videamus terminum A, & per aliam quodcunque signum C per brachium instrumenti D E aspicientes terminum B notabimus partes abscissas a perpendiculo, sint autem E. g. 88 tunc progressi A ad stationem C ita ut linea CD sit ad angulos rectos cum linea DA, per brachium instrumenti CF aspicientes terminum A notabimus partes abscissas a perpendiculo, quae sint 38, ulterius etiam mensurabimus distantiam CD quae sit pedum 60. Cum itaque supponamus partes abscissas esse secundi centenarij, ideo ex scala immobili semper accipies quantitatem 100 partium hanc per transversum aptabis punctis maioris numeri, ut hoc loco punctis 88 excipiesque intervallum inter puncta distantiae CD, hoc est 60. 60 quod aptabis punctis minoris numeri partium abscissarum ut hic 38. 38, quod si non potest duplo vel triplo maiori numero debet accommodari, ut hic punctis 76. 76. ex immoto D instrumento excipiatur distantia inter puncta numeri differentiae 30 partium abscissarum, quae in hoc casu est 50, vel inter duplum, vel triplum, prout prima vice fecimus, ut in hoc exemplo inter 100. 100 quae distantia mensurata supra scalam immobilem abscindet 90 punctum fere, quem numerum servabis, tum dispones has lineas ad angulos rectos, ut supra monuimus ex immotoque instrumento excipies distantiam inter punctum servati numeri, & inter punctum distantiae CD hoc est inter 90 & 60 quae supra scalam immobilem mensurata abscindet 108 partes,

  1. Copiato dalla operazione posta a c. 29 b, alla nota ♒︎
  2. Qui parimente non s'intende cosa alcuna.