Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/517

E Wikisource
Haec pagina emendata est
504
usus et fabrica

observationem, quod quidem vel in utraque abscindet primum, vel secundum centenarium, vel in una primum, in altera secundum. Abscindat primo in utraque observatione primum centenarium, ita dicendum.

si differentia partium abscissarum in utraque observatione dat 100 quot dabit distantia CE, ex quarto enim numero elicies altitudinem BA, sed lubet hoc loco uti exemplo, ne dum nimiam breviiatem desideramus obscuritatem consequi videamur. Sit itaque distantia CE per mensurationem nota pedum 86 partes abscissae in prima 10 observatione utputa CA 15 in secunda CB 60. differentia harum partium erit 45, quare ex scala immobili accipies quantitatem 100 partium, hanc aptabis punctis differentiae partium abscissarum, hoc est punctis 45. 45 & immoto instrumento excipies intervallum inter puncta distantiae CE, hoc est 86 quod mensuratum supra scalam immobilem abscindet 191 fere, quare dices altitudinem AB esse pedum 191. Quod si secundo intersecet in utraque statione secundum centenarium, vel tertio si in humiliori observatione intersecet secundum, in remotiori primum centenarium, tunc istae operationes pendent a secundo & tertio casu cap. 9 intelligendo loco 20 distantiae in plano altitudinem partis conspectae in sublimi, quare ulterius has explicare supervacaneum credo[1].

Si[2] autem turris A E, cuius portionis BA altitudinem inquirimus radix propter aliquod impedimentum minus videri posset, ita ut distantia CE ignota reddatur, possumus nihilominus ex duabus stationibus optatam altitudinem assequi. Per cap. enim 9 inveniemus altitudinem BC, atque etiam AC, tum subducemus altitudinem BC ab altitudine AC relinquiturque mensura altitudinis quaesitae AB.

Altitudinem dimetiri cuius distantia a basi per mensurationem dari minime contingat,
neque etiam accedi vel recedi possit per lineam nectam.[3]

CAPUT XI.

Proponatur in proximo superiori exemplo altitudo A E mensuranda, cuius distantia a basi ignota est, nec datur locus accessus aut recessus per rectam lineam

  1. pieno di castronerie, non avendo auto le parole formali nel Magini[§ 1]
  2. XI Magini.
  3. 12 Magini.
  1. La postilla è riferita alle lin. 26-28 della pagina precedente ed alle linee 1-22 di questa.