deri, vel se credere, se statuere, se probare, vel probaturum profitetur, cum secum nihil minus credat: tantum, ut exercitatum reddat alterum in defendenda veritate. Adeoque maior est festivitas contentionis, si simplicior aliquis de veritate, velut de statu suo, contrarii improvisa assertione deturbetur, iubeaturque defendere quod defensionis egere nunquam cogitaverat.
Quod tertium caput obiectionis attinet, equidem fucati nihil de Galilaeo scripsi. Semper hunc morem tenui, ut quae bene ab aliis dicta putarem, collaudarem; quae male, refellerem: nunquam contemptor aut dissimulator alienae scientiae, ubi propria caruissem; nunquam vel servus aliorum, vel mei negligens, si quid proprio Marte invenissem melius aut prior.
Neque puto, tantum de me germano Galilaeum italum esse meritum, ut ei vicissim adulandum fuerit, in veritatis aut penitissimae meae sententiae praeiudicium.
Nemo tamen existimet, me, hac mea libertate assentiendi Galilaeo, dissentiendi ab ipso libertatem aliis ereptum ire. Salvo cuiusque iudicio, illum laudavi. Quinimo, si qua hic etiam propria dogmata suscepi defendenda, quamvis id veritatis opinione serioque animo feci, non tamen gravatim eadem me polliceor abiecturum, primum atque mihi doctiorum aliquis errorem legitima methodo demonstraverit.