Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/159

E Wikisource
Haec pagina emendata est
158
quatuor problematum contra nuntium sidereum

tudine salvare posset, respondeat ad argumentum, quod contra novos planetas, ex eorum tam frequenti magnitudinis variatione, deduci poterat.

Quoniam vero peregrinus hoc pallio reliquas imposturas, quas in sequentibus quatuor digessit problematibus, muniendas censuit, liceat mihi paulo attentius per excellentissimi viri scripturae seriem incedere, et ostendere quam maligne impostor hic Caesaris Mathematicum in testimonium vocaverit. Fateor equidem, non esse turpe cum viris doctis errare, verum illos, cum aliter manifeste sentiunt, imperfectum eorum adducendo sermonem, ad errorum clientelam suscipiendam cogere, aut inscitia, aut dolus est maximus. Sed age singula pedetentim percurramus. In Dissertatione cum Nuntio quaedam praefatus, sic inquit:

Primum exemplum, concessu Caesaris, mihi contigit inspicere cursimque pervolitare. Video magna longeque admirabilissima spectacula proposita Philosophis et Astronomis, ni fallor et mihi; video «ad magnarum contemplationum exordia omnes verae philosophiae cupidos convocari».

Iam tum gestiebat mihi animus, me rebus inferre, quippe provocatum, et qui eadem de materia ante annos sex scripsissem, tecumque, Galilaee solertissime, de tam inexhaustis Iovae conditoris thesauris, quorum alios post alios nobis aperit, iucundissimo scriptionis genere conferre. Quem enim tacere sinunt tantarum rerum nuncii? Quem non implet divini amoris abundantia, per linguam et calamum sese profundens ubertissime?

Et, adductis aliis rationibus, propter quas epistolam hanc dissertatricem conscripserit, epilogat:

Quod igitur mihi propria animi propensione, quod amicis placet, quod diligenter ipse rogas, id faciam; nonnulla spe inductus, me hac epistola id tibi profuturum, si cam censueris ostendendam, ut contra morosos novitatum censores, quibus incredibile quicquid incognitum, profanum et nefandum quicquid ultra consuetas Aristotelicae angustiae metas, uno proaspiste sis processurus instructior.

Temerarius forte videri possim, qui tuis assertionibus etc.

Sed haec supra transcripsimus. Deinde ostendit perspicillum non primo prodisse a Belgis, ut communis ferebat opinio, sed fuisse hoc Io. Baptistae Portae inventum Magiae Naturalis, lib. 16., c. 10. Hinc Peregrinus occasionem sumpsit dicendi: Tollat Io. Bapt. Porta suum: teneat Caesaris Mathematicus suum. Zoile, nonne ipse Galilaeus pagina sexta fatetur perspicillum a Belga quodam elaboratum fuisse, antequam ille huius organi fabricam aggrederetur? attamen qui utriusque artificium diligenter inspexerit, merito Galilaeum sui perspicilli inventorem pronunciabit. Nonne, in diversis orbis partibus, idem saepe a pluribus auctoribus prodiit inventum? Ita ferunt typografiae artem, et tormentorum fabricam atque usum, nec ex Europa ad Indias, nec ex Indiis in Europam delatum fuisse, sed in utrisque locis ambas artes suos habuisse inventores. In scientiis autem, et praecipue mathematicis, quam saepissime hoc contingit; ut cum Pythagora dice-