Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/165

E Wikisource
Haec pagina emendata est
164
quatuor problematum contra nuntium sidereum

veram paucis ante diebus auctorem ipsum Excellentissimo D. Cremonino purpurato philosopho varia narrantem, scitu dignissima, et inter cetera, quomodo ille minimorum animantium organa, motus et sensus ex perspicillo ad unguem distinguat; in particulari autem de quodam insecto, quod utrumque habet oculum membrana crassiuscula vestitum, quae tamen, septem foraminibus ad instar larvae ferreae militis cataphracti terebrata, viam praebet speciebus visibilium. En tibi novum argumentum, quod perspicillum per concentrationem radiorum multiplicet obiectum; sed audi prius, quid tibi dicturus sum: in ceteris animalibus eiusdem magnitudinis vel minoris, quorum etiam aliqua splendidiores habent oculos, gemini tantum apparent, cum suis superciliis aliisque partibus annexis.

Hic praeterire non possum, quam invidiose Galilaei deprimas perspicillum his verbis:

Omnes Mathematici sciunt, qua eruditione Tycho Brahae Ottonides Danus praeditus fuerit, quo visus acumine excelluerit, quam sumptuosa instrumenta ad observationes caelestium Planetarum et caeterorum asterismorum confecerit, qua indefessa industria per multos annos in inquirendis et observandis minutissimis stellulis usus sit, ita ut mille alias stellulas minutissimas, quas neque Ptolomacus neque Galilaeus vidit, invenerit. Potuit hoc mathematicus ille optimus sine perspicillo praestare? Etc.

Tua istaec malevolentia potuit etiam te ad mentiendum impellere. Ubi, precor, invenisti apud Tychonem millenum illum stellarum numerum, quarum nullam Ptolomaeus vidit? Aut in qua parte caeli latent stellae illae tam frequentes, quas suo perspicillo Galilaeus detegere nequit? forte tibi ab alio ita relatum est? noli ita credulus esse. An quia, cum invenisses in Progymnasmatibus stellarum, numero circiter 1024 (neque puto 6 vel 7 plures ibi reperiri), longitudines et declinationes ab eximio astronomiae instauratore emendatas, putasti omnes has stellas fuisse ab illo primo repertas? ille igitur omnium primus vidisset Canem Maiorem et reliquas stellas primae magnitudinis, neque ante Tychonem ulla apparuisset stella in caelo; verum eosdem asterismos et eundem stellarum numerum ante Ptolomaeum digessit in ordinem Hipparchus. Qui igitur fieri potest, ut mille alias stellulas invenerit Tycho, cum omnes, quae apud eum habentur, non compleant numerum millesimum centesimum? Sed et ipse Tycho minutissimas illas stellulas, quae nuper in via lactea detectae sunt, negavit: vide Keplerum in sua Dissertatione cum Nuncio pagina 23, qui sic loquitur:

De Galacia, nubeculis et nebulosis convolutionibus beasti astronomos et physicos, detecta earum essentia, et confirmatis iis qui pridem hoc idem tecum asseverabant, nihil esse nisi congeriem stellarum, confusis luminibus ob oculorum hebetudinem.

Itaque desinent porro cometas et nova sidera cum Braheo efformare ex via lactea, ne perfectorum et perennium mundi corporum interitum absurde introducant.