Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/167

E Wikisource
Haec pagina emendata est
166
quatuor problematum contra nuntium sidereum


Atque haec tecum, Galilaee, ad primum libelli tui caput conferre libuit.

Alterum argumentum, quod in hoc problemate adducitur, est: si quatuor novi planetae in caelo circa Iovis stellam essent, videri etiam possent: contendit deinde multis exclamationibus, neminem unquam illos vidisse. Vis ne propterea in caelo non esse hosce planetas, quia a nemine libera acie conspiciuntur? penes te erat aequali facilitate impugnare phaenomena Lunae et singula quae protulit Nuntius, quin et stellulas tuas millenas, quae in Aegipto Ptolomaeum latuere, et primo a Tychone detectae fuerunt, ac omne astronomorum inventum ad naturales facultatis visivae vires acuendas, eodem argumento destrues. Vident quotidie et viderunt multi ex perspicillis tam distincte quatuor novos circa Iovem planetas, quam quae in via lactea, convolutionibus nebulosis, Orione et Vergiliis, ex iisdemmet organis conspiciebantur stellulae; quas neque tu, qui plus omnibus ausus es, in controversiam adduxisti: atque non solum iis in locis, ubi nequaquam (ut pollicebaris) invenies homines sine pelle et pedibus incedentes, verum etiam ubi tu vacuo cranco vagabundus insanis. Melius profecto illi, qui hanc impudentiae notam sibi inuri noluerunt, neque sensum negare, cum clarius cernerent quatuor illa nova cirea Iovem astra, quam alias quasdam stellulas, quas certo sciebant esse fixas et non ex radiorum concentratione creatas (ut tu de erraticis illis, quae circa Iovem sunt, fabularis), quippe quae conspiciebantur in parte caeli illustri, aliquo sidere orba, neque circa aliquod astrum, quod poterat tantos radiorum fasces emittere: hi, inquam, inauditam fugientes novitatem, ne alios praeter septem introducerent planetas, dixere, quatuor illa sidera circa Ilovem esse stellas fixas. Verum neque haec opinio subsistere potest; quomodo enim respondere valebunt ad tam varios situs a Nuncio Astronomico saepe etiam eadem nocte notatos, nisi concedant stellas illas erraticas esse? Praeterea, ex necessitate, totus Zodiaci et Eclipticae circuitus huiusmodi stellulis fixis consitus esset; quare, igitur, si perspicillum eo dirigas, non conspiciuntur? Ponamus enim, exempli gratia, Iove existente in primo puncto Geminorum, circa illum conspici quatuor stellulas; cur, inquam, existente postea Iove in tertio gradu eiusdem signi, si perspicillum ad principium Geminorum dirigas, non amplius apparent quatuor illa sidera, si fixa sunt? Et cur illae quatuor, quae in tertio gradu Geminorum inhaerent, nunc primo conspiciuntur, et antea non?

Respondebunt, id evenire, quoniam Iupiter appropinquans, stellulas illas magis illuminat: quamvis responsio hace, prima facie, non omnem videatur excludere probabilitatem, tamen est satis pueriliter prolata; quia, etiamsi stellulae hae aliquid luminis reciperent a Iove, attamen, cum in firmamento sint magno intervallo supra Iovem dissitae, non posset ita corum lumen variari propter tam parvum accessum vel recessum Iovis: immo, cum Iupiter ad illas accederet, deberet eas magis offuscare, ut patet in Sole, cuius praesentiam pertimescit Iupiter et ipsa Venus. Item manifeste libera acie experimur, Iovem ita sensibiliter offuscare stellas