Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/188

E Wikisource
Haec pagina emendata est
187
de iovis satellitibus.

lacui recte obiecta, nec ut nominatae peninsulae, angulo acuto prorsum in lacum procurrente, sed triplo fere longior quam latior.

Mirum autem in peninsula qua isthmo coniungitur litoribus montosis, punctum erat lucidissimum, montis instar: e regione in lucidissima littorum continente punctum erat umbrosum; indicium forte vallis, per quam materia in lacum egesta peninsulam effecit, ut de aggestione Aegypti philosophatur Herodotus.

An haec sunt vestigia Neronis alicuius isthmum perfodientis, aut Cleombroti peninsulam vallo munientis contra nescio quem Xerxis exercitum?

Vespere eodem Saturnum aspexi: nihil stellarum erat in tam arcta vicinia.

Die 6 Septembris mane, hora secunda post mediam noctem, circa Iovem speetavimus Thomas Segethus et ego satellites duos orientales invicem proximos; Iupiter quasi duplo aberat a propiori: linea duorum supra Iovem transibat: clarissima utraque, magis tamen orientalior: distantia orientalis a Iove, quasi quarta pars instrumenti.

Cum perpenderem, instrumentum angustam caeli partem amplecti, incideretque, si forte superioribus diebus remotiorem aliquam praeteriverim, aut non satis diligenter quaesiverim; ampliata instrumenti fenestra (quae tamen paulo admodum plus dimidia diametro Lunae sic cepit), lustravi occidentalem et orientalem Iovis plagam. Ergo per auram valde albicantem a praesentia Lunae visus tamen sum ego, videre minimam aliquam in occidente debilissimo lumine secundum ductum Eclipticae, amplitudine a Iove paulo minore quam instrumentum capiebat.

Vicissim, hora tertia et post, Segethus visus est sub ipsis Iovis radiis versus occidentem, videre iunctum lucidissimum, quod hora secunda non viderat. Haec uterque pro se, ignaro altero, nec ad eadem quaerenda admonito.

Die 7 Septembris mane, hora 4, Iupiter est visus cum duobus satellitibus, uno parvo et claro ad orientem sub ipsis radiis Iovis, altero quasi tertia parte instrumenti ampliati versus occasum. Testis Ursinus.

Hora quinta, non amplius vidi orientalem, vidit tamen et agnovit Dn. Tengnaglius, Archiducis Leopoldi etc. secretus consiliarius (admonitus), sed vicissim non vidit occidentalem. Erat Luna propinqua.

Mars stabat supra Lunam fere duabus Lunae semidiametris, nondum in linea sectionis.

Die 9 Septembris, hora 2 et 3, vidimus tres; duos occidentales, clarissimum, quae Iovi propior, minus distantes quam clarissimus distabat a Iove: extimus minus dimidio instrumenti distabat a Iove. Unus orientalis sub ipsis radiis Iovis clarus, a Iove dimidio distans eius, quod inter se distabant occidentales. Segethus omnes tres vidit et eodem modo disposuit. D. Schultetus, Caesaris Fiscalis per Silesiam, agnovit (sed admonitus) clarissimum occidentalium.

Hisce observationibus habitis, et fide narratorum Galilaei sufficienter confir40 mata, cum et discessurus putaretur Elector, restitui instrumentum.