189
de iovis satellitibus.
V.
Terrigenas, genus invisum, molimine vasto
Conatos terras iungere sideribus,
Vindex dextra Iovis manes detrusit ad imos!
Ambiti merces haec fuit imperii.
Nil tale affectans, Galilaeus sidera terris
Iunxit, et ignotas edocuit choreas;
Et decus adstruxit caelo, divisque sibique,
Ausus inaccessas primus inire vias.
Pro meritis, Galilaee, tua inter sidera quondam
Ipse novum ambibis sidus, ut illa Iovem.
Quod si nulla duo Mediceïa sidera perdet,
Nulla dies nomen perdet in orbe tuum.
VI.
Keplerus, Galilace, tuus tua sidera vidit:
Tanto quis dubitet credere teste tibi?
Si quid in hoc, et nos Mediceïa vidimus astra,
Pragac marmoreum lenis fert ubi Molda iugum.
Vicisti Galilace. Fremant licet Orcus et umbrae,
Iupiter illum, istas opprimet orta dies.
|
Ad serenissimum Magnum Hetruriae Ducem Cosmum II de collato in Galilaeum
Galilaeum ob siderum Mediceorum observationem plus quam mille aureorum
munere, tituloque Philosophi et Mathematici sui cum honorario mille aureorum
annuorum.
Tuscorum Dux Magne, animo, quam nomine, maior,
Auspice quo patuit gloria magna Iovis,
Mens caelo cognata tua est, praeclara foventis
Ingenia, exemplo ut regibus esse queas.
Regius isti animo titulus debetur, et olim
Hetrusco reges iura dedere solo.
Felix patrono Galilaeus! Iuppiter illi,
Quae tu donasti, praemia debuerat.
Pro meritis, Dux Magne, soli cum sero relinques
Sceptra, locum cedet Iuppiter ipse tibi.
|