Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/197

E Wikisource
Haec pagina emendata est
196
epistola apologetica

sitarum intervallo; quamobrem huius rei occasione conspicilia experiri placuit, quibus utitur eques Butrigarius, vir nostris temporibus praeclara eruditione atque doctrina, quae una cum lente res obiectas triplicatas atque in linea recta dispositas repraesentant; quod licet ita se haberet, omnes tamen desiderabant tuo uti organo, ut ex eius usu certi aliquid colligere possent, reiecta post accuratam experientiam sententia. Interim multi nobilitate doctrinaque insignes viri ad Maginum, apud quem commorabaris, confluxerunt, cupidi tuomet, te docente, tubo conspiciendi planetas a te recens circa Iovem inventos: acerrimi vero visus hominibus aliquo modo satisfactum[1] est, et licet Martinus id inficiari non dubitaverit, eos tamen quodam pacto se vidisse confiteri videtur, pag. 15, inquiens primo: «24a Aprilis nocte sequenti vidi duos solummodo globulos, aut potius maculas minutissimas», et inferius: «25a Aprilis vidi omnes quatuor maculas minutissimas a Iove prosilientes cum ipsius Galilaei perspicilio, in quo illos se[2] invenisse gloriatur: sed quid, bone Deus, putabat se videre homo iste?[3] planetas novos ea qua sunt alii planetae et stellae fixae mole, quae in sex magnitudines tributae sunt, quid conspiciliis ad obiecta maiora repraesentandum opus fuisset? nonne eos superioribus saeculis vidissent caeli contemplatores»? Hinc apparet argumentum ab ipso in priori problemate positum nullius esse momenti, septem tantum esse planetas; his enim neque plures neque pauciores, ab iis, qui in rerum caelestium contemplatione defixi fuerunt, nunquam observari potuerunt. Sed cur, obsecro, inter eos adeo parvus est Mercurius ut raro videatur, et ab omnibus videri non possit, sed ab iis solum, qui alios visus acumine praestant? Ergo aliquis novus mathematicus dicendi ansam hinc accipere posset[4], sex tantum esse planetas: quia, ut maxime contenderit Mercurium videre, quamlibet ille frustratus est industriam; et tamen, si nunc oculis solum hoc organum admoveret, Mercurium, nunquam fere antea visum, facillime et diutissime intueretur. Quemadmodum igitur Mercurius minor est aliis, qui, ex Tichonis sententia, minor est terra novendecim vicibus, ita non ab re fuerit, alios adesse planetas Iovis circulatores, qui ut plurimum cerni non possunt, non tam propter parvitatem, quam propter intervallum quo distant a terra. Nam si, cum Iuppiter, quem circumeunt, est in mediocri distantia a terra, eius distantia est semidiametrorum 3990 terrenorum, nequeunt illi planetae a terra minus abesse: quare si tantumdem, quantum Mercurius, distarent a terra, id est, semidiametris 1150 terrenis, quae distantia est tertia parte minor Ioviali, forsitan a nobis felicius quam Mercurius cernerentur, nec alio egeremus conspicilio, cuius beneficio res, licet exiguae, maximum intuentibus accipere videntur incrementum. Utitur deinde Martinus hoc dilemmate, quod validissimum esse putat, cum dicit: «Nam, si quattuor illi planetae circa Iovis stellam re vera existunt, aut fuerunt antea in caelo, aut non; at neutrum horum Nuntium bona conscientia dicere posse certo scio;

  1. hominibus satisfactum
  2. quo illas se
  3. 'videre rediculosus hic homo? planetus
  4. hinc acipere posset