Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/212

E Wikisource
Haec pagina emendata est
211
astronomica, optica, physica


FRANCISCI SITII FLORENTINI

ΔΙΑΝΟΙΑ

Astronomica, Optica, Physica.


Mathematicae disciplinae cunctarum scientiarum certissimae et verae scientiae approbantur, cum solae firmis demonstrationibus nitantur, quibus intellectus adductus aliter existimare non potest: harum pars astronomia existit caeterarum praecipua, ob praestantius subiectum; at, tribus aliis mathematicis partibus, nempe geometria, arithmetica et optica, suffulta, admirandos et insignes effectus parit: altitudines enim caelorum metitur, periodicas revolutiones planetarum in numeros redigit, distantias stellarum explorat, superiores ab inferioribus secernit et dividit; quae omnia ministerio et subsidio laudatarum conficit: ex arithmetica enim numeros adsciscit, ex optica et geometria demonstrationes certas et evidentes mutuatur. Hinc, cum tota quaestio de his quatuor novis planetis circa astronomiam versetur, totusque hic cardo circa stellas, quas Galilaeus perspicillo observavit, volvatur, hasque astronomia sola dignoscat, tamen, ut dictum est, cum omnia adminiculo optices et geometriae maiora operetur, placuit, et ad opticam recurrere, quae hanc litem et controversiam absolutura est, hocque anceps dubium explicatura. Nam quaestio haec, quatenus visio fit et observatio horum planetarum instituitur per media diaphana, aëre densiora, qualia sunt vitra illo longo tubo stanneo aptata, opticae propria et peculiaris erit, quamvis Formula:Spaziat0 proprie spectat, agatur; hinc[1], si ipsarum solis praeceptis et propositionibus mihi procedendum fuisset, placuit et[2] non his solis uti mediis. Nam philosophus cum astronomo et optico multas admistas et communes discutit materias: meteora enim generalia et specialia, terrena et caelestia, considerat, caelorum motus explorat, existentiam orbium et planetarum inextricabiles periodos, Solis defectus et varios Lunae labores, disquirit; sed inferius descendendo, aërem elementarem a caelesti essentia segregat, fulminum originem,

  1. Dopo hinc aggiunse et nell'interlinea.
  2. Espunse et, sostituendo tamen.