rosum orbem concedamus, quae ratio, quae exigentia postulat, ut, pari illationis necessitate, hos planetas, circa Iovis corpus se volventes, et vaporosos habere orbes concludamus? Iupiter enim in superiori caeli fastigio reperitur, in quo proprius aër nullus huic sublunari par statuitur: tametsi recentiorum astronomorum amplectamur dogma, asserentium, aërem vel aetherem a caelo Lunae usque ad octavum caelum existere, tamen aërem crassum et vaporosum in tam altiori a terra fastigio constituere et ponere, absurdum omnino et a ratione discrepans penitus esset. Sed Sidereus Nuncius, dum a vaporibus terrenis abstinere et tanquam a Charybdaeis scopulis navem suae opinionis elongare studet, naufragus in Scyllaeos periculosiores incidit. Etenim, corpora caelestia deferri per aërem vaporosum et corruptibilem quis unquam asseruit? At ille circa hos suos imaginarios planetas confingit, quia e materia caelesti haud compactos, sed crassa et pingui coagmentatos et compositos hos quatuor Iovios errones credit: unde, simile sibi simile appetere cognoscens (ex hac enim sua ratione quid ipsemet Sidereus Nuncius de his planetis sentiat perpendite; etenim illos non reales credit, sed, disputationis causa et ingenii sui exercendi et declarandi perspicuitatem acuminis, has mortalibus proposuit stellas), vaporosos et spissos orbes circa ipsos statuit: sic vapores terrestres, quos unice Sydereus Nuncius odit, suae opinionis et novorum confictorum planetarum destructores cognoscens, dimittit, ut vapores caelestes inauditos comminiscatur.
Sed quia in hunc locum incidimus, ut absurdius eius corollarium convincatur necesse est, ne et ego ipse erroris conscius existam, et similiter in me retorqueatur; etenim qui tacet consentire videtur. Ait enim Sidereus Nuncius: Constat, terrestrium vaporum obiectu Solem Lunamque maiores, sed fixas ac Planetas minores, apparere: hinc luminaria prope horizontem maiora, stellae vero, minores ac plerunque inconspicuae. Quis unquam astronomorum aut opticorum talem scriptis suis consignavit opinionem? Contrariam enim semper omnes amplexati sunt sententiam; sed Sidereus Nuncius, uti novorum planetarum et stellarum repertor, sic astronomiam novam molitur, et, opticis demonstrationibus neglectis et theorematibus geometricorum repudiatis, omnia, dummodo nova et inaudita, in medium affert: sed, ut superius dictum est, Sidereus Nuncius ista profert animi et intellectus exercendi causa, non quod ea sic esse credat, sed ut simplicioribus imponat, unde eius casses aperire cogor. Etenim philosophorum libri omnes videantur, opticorum monumenta percurrantur: rationibus physicis opticisque theorematibus et propositionibus, sidera in horizonte apparere maiora cognoscetur; sed affero primae classis auctores, philosophorum Aristotelem, astronomorum et opticorum Ptolemaeum, Rogerium Bachonem, Alhazenum, Vitellonem, Cardnum, Io. Bapt. Portam et Keplerum; sed, ne tibi nauseam tot auctorum auctoritate moveam, seligam praecipuas rationes et demonstrationes ex iis petitas. Keplerus tres causas ex Alhazeno et Vitellone statuit; Io. Bapt. Porta plures refert, sed,