Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/302

E Wikisource
Haec pagina emendata est




DE LUNARIUM MONTIUM ALTITUDINE

PROBLEMA MATHEMATICUM

ter habitum mantuae, in templo sanctissimae trinitatis,
in nostra aula coram serenissimo duce
et in cubiculo coram illustrissimo cardinali gonzaga.






Nova de caelestibus corporibus, et ab orbe condito per tot saeculorum memoriam ad hanc nostram aetatem inaudita, huc attulimus, Serenissime Princeps, Patres Religiosissimi caeterique auditores nobilissimi. Quod si qui, proximo saeculo, ignotos Oceani sinus penetrantes, remotissimas terrarum oras invisentes, feras et barbaras nationes debellantes, novos terrarum orbes, pene dixerim, condiderunt; eos meritis laudibusque perennis apud posteros fama ad aeternam nominis gloriam supra caeteros mortales evexit; quibus laudum praeconiis eos extollas, qua demum admiratione prosequare, qui nostra hac aetate et proxime elapsis annis invisos priscorum saeculis Planetas dispexerunt; qui a pluribus stellis, quas antiqui Nebulosas appellabant, velum illud, ac nebulam, quae in hanc usque diem inspectantium oculis officiebat, absterserunt; qui Lactei Circuli candorem, quasi lucidum lac, in minutissimos stillarum globulos coegerunt, qui Lunae vultum rugosum montibus, ac quasi prae nimia aetate senescentem, deprehenderunt; qui denique tot novos orbes, immo pene tot caelos, quot astrorum examina, compererunt? Orbes, inquam, hoc nostro quem calcamus orbe tanto praestantiores, quanto terrenis caelestia antecellunt, eo maiores, quo vel minutissimi sideris ambitum terrarum orbe infinitis prope excessibus maiorem constans astronomorum sanxit sententia. Digni profecto sunt, qui haec invenere, quos grata posterorum memoria in caelestibus iis sedibus collocatos aeternet, de quibus ad nos tam mira, tam inopinata, tam inaudita, detulere. Sed nos in tam densa rerum novarum segete, caeteris omnibus praetermissis, Lunam unam selegimus, de cuius novis atque admirandis phaenomenis unum aut alterum, mathematica