Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/308

E Wikisource
Haec pagina emendata est
307
problema mathematicum.

riorum ex tota GF mille et quatuor milliariorum, reliqua sunt quatuor milliaria: hoc est lineola BF, quae est lunarium montium altitudo, quam quaerebamus. Ex quibus omnibus, corollarii loco, id efficiendum, quod secundo loco promiseram, Galilaei scilicet demonstrationem, quod pace tanti viri dictum sit, prorsus inanem videri. Cum enim, ut vidistis, tota haec montium altitudo petenda sit ex excessu, quo eminent extra Lunae semidiametrum, undequaque ipsam Lunam, utpote sphaericum corpus, dimetientem; Galilaeus vero eam semidiametrum accipiat, nec aliam accipere possit, quam quae in piena Lunae facie spectatur; haec vero semidiameter, ex illius sententia, etiam montium vertices comprehendat: hinc omnino conficitur, eum lunarium montium altitudinem, sive excessum eorum extra semidiametrum Lunae, nullo modo posse dignoscere; quoniam ii montes, ut omnino ex illius sententia efficiendum est, extra semidiametrum nequaquam eminent, sed ea includantur. Mitto etiam alia quamplurima argumentorum tela in eum immittere, ne aut aliena potius insectari, quam nostra confirmare, aut, pro brevi mathematica demonstratione, philosophicam prolixamque disputationem in hunc locum extra rem invenisse, videamur. Erit fortasse locus de iis ex inferiori loco pluribus disceptandi.

Hactenus, serenissime Princeps, sapientissimi atque ornatissimi auditores, quae in lunarium montium verticibus consedit, nunc ad debitas vobis grates persolvendas descendat oratio. Descendat, inquam? immo vero nunc vel maxime ascendat; vestrorum enim in nos promeritorum cumulus, Lunae montibus altior, tam arduum extulit fastigium, ut nulla orationis aggeratione possit exaequari. Si vobis nostrae huiusce Lunae facies pluribus radiis ac maiore splendore quam olim antiquis saeculis visa est promicare, id totum amori erga nos vestro tribuendum est, cuius ope factum est, ut benevolentiae (audacter dicam) quasi quodam tubospecillo, nostram hanc Lunam prospectantes, eam ceu novam ac se ipsa maiorem nitidioremque suspexeritis. Itaque pro hoc beneficio tot vobis grates agimus, quot nova sidera nostro hoc saeculo caelum extulit, quot micat inter ignes Luna minores, quot eadem radiis nitet, quot montibus riget, quot maculis horret, quot sese in facies per omnes orbis aetates vertit vertetque. Illud vobis pollicemur, nos, lunaticas illas vices minime secutos, eundem semper erga vos vultum benevolentiae ac grati animi plenissimum servaturos. Lucebit illud nitidissimum astrum futuris saeculis, quasi perpetuum quoddam monumentum vestri in nos beneficii, in quo sera posteritas argenteis characteribus exaratum legat quantum vobis debemus. Tibi vero, serenissime Princeps, a regnorum omnium auctore ac moderatore Deo precamur, ut Aquilam tuam, expansis alis imperii, tanquam fortissimum propugnaculum Othomanicae Lunae opponat, totum ne compleat orbem.