Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/329

E Wikisource
Haec pagina emendata est
328
de phaenomenis

fuisse asserit, terrestris globi a longe conspecti atque a radiis solaribus perfusi terream superficiem clariorem, obscuriorem vero aqueam, sese in conspectum daturam. Nec modo aequabiles observat has maculas, veluti aqueam in terrestri globo superficiem, verum etiam depressiores, ut ex macula in boreali parte apparente in quarta figurarum descriptione colligitur: addit etiam, quod manifeste cernitur, terminos harum macularum, quibus ab opaca parte discernuntur, non esse asperos, inaequales ac sinuosos, ut sunt lucidarum partium, sed potius lenes, aequales ac nullis asperitatibus interruptos: ex quo confirmatur quod superius dictum fuit, superficiem magnarum macularum esse prorsus lenem ac potius aqueae superficiei adsimilem quam terreae. Observat praeterea in his maculis areolas quasdam, quarum nonnullae sunt obscuriores, quae vix parum variata opacitate, prout solares radii magis vel minus obliqui in eas incidunt, eundem semper faciunt aspectum; nonnullae vero sunt clariores, imo lucidissimae, quarum pariter semper idem ac uniformis est aspectus, nulla figurarum aut opacitatis aut lucis facta varietate: quae certissimum praebent inditium, quod superficies harum macularum sit lenis et non aspera, cum varietas areolarum non conspiciatur; quae profecto conspiceretur, si superficies esset aspera ex variis Solis illuminationibus varie umbras proiicientibus. Quare et manifestum esse asserit, has areolarum varietates ex heterogenea corporis natura apparere, potius quam ex superficiei inaequalitate. Haec de prima observatione. Alteram autem observationem luminis, quo opaca pars Lunae fulget, ita fiendam docet. Cum Luna in sextili aspectu ad Solem sit constituta, vel paulo minus, poterit aliquis, cum perspicillo vel absque, ita prospicere illam per angustum aliquod, ut illuminata falcatio non appareat: ac tum, quod reliquum est orbis Lunae tenebrosi luce quadam, quamvis nigricante et ancipiti, illustratum videbitur, ita ut etiam, obscura reliqua ambientis Coeli parte, ipsum sua ac propria magnitudine circumscriptum ab omnibus videatur. Haec observata non modo ex Sydereo Nuncio cognovimus, verum etiam oculata fide ex ipsomet Gallilaco sui Telescopii usu didicimus. Quae cum omnibus philosophantibus ac Coeli prospectoribus contemplanda et indaganda proposuisset, non defuerunt qui, ex similitudine loquendi et homonymia qua utitur decepti, interpretarentur, ipsum vere in hac sententia esse, ut putet montes in Luna existere, his nostris adsimiles, lapideos et terreos, magnis arboribus refertos vel illis nudatos, aut valles nemorosas ac frugiferas planitics, vel iuga humilia et amoenos colles, quae ipsum nunquam ne somniasse quidem certo scio; aut fortasse decepti sunt ex dissertatione doctissimi Ioannis Kepleri ad eum missa, in qua iocari voluisse virum, alioquin serium et gravem, certissimum est, vel animi relaxandi gratia, vel ut genio indulgeret gentis Germanae atque ingenuae libertatis, dum novos in Luna habitatores constituit giganteae figurae, eosque sibi foveam excavasse in argillosa terra ingentis magnitudinis (quam circulus ille immensae voraginis prope Lunae medium conspectus praesefert), ad captandam sibi umbram in ma-