Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/332

E Wikisource
Haec pagina emendata est
331
in orbe lunae etc.

motivum in non satis magna distantia, quantum obiectum valide et in immensum motivum in valde magna atque immensa distantia; quod patet hoc experimento: tantum enim in nocte movet visum fax accensa pro sui luminis quantitate in proportionata sibi distantia, quantum stella fixa pro sui luminis magnitudine in longe maxima ac sibi proportionata distantia. Ex quo ita arguo: si obiectum minus motivum pro sui proportione in vicecupla viciniori distantia ab instrumento repraesentatur oculo prout est, ergo obiectum maxime motivum pro sui proportione in vicecupla pariter minori distantia eidem repraesentatur vicinius ut est. Verbi gratia, si palatium, motivum visus absque instrumento per spatium unius miliarii cum dimidio, cum instrumento mihi repraesentatur ut motivum in vicecupla distantia, nempe sexdecim miliariorum, et hoc sine fallacia et deceptione; ergo pariter astra, motiva mei visus absque instrumento spatio multorum miliariorum et pene immenso, cum instrumento vicecuplo magis motiva erunt, hoc est vicecuplo propinquiora facta, et hoc pro sui luminis magnitudine et proportione, sine fallacia et praestigio. Quare, cum eadem prorsus sit proportio caeterarum rerum, quae sese magis propinquae hoc instrumento visui offerunt, cum rebus coelestibus, quae hoc pariter instrumento visui propinquiores fiunt, et in caeteris rebus visis nulla sit fallacia ex instrumento, ut nobis illis magis appropinquantibus et absque instrumento cernentibus est manifestum, pariter et in rebus coelestibus, nobis hoc instrumento visis, nulla erit fallacia et deceptio.


Quod Terra unum quoddam sit astrum, Orphei, Thaletis, Philolai Pythagorici,Heracliti Pontici et Nicolai Copernici opiniones recensentur et comprobantur.

CAP. VI.

Terreum globum astrum quoddam esse, quod regulari motu circumferatur, antiquissima fuit opinio: cum dico terreum globum, terram simul cum aqua unum globum efficientem intelligo. Fuit autem, primum, Orphei, ut in eius carminibus, quae supra recitavimus, patet; deinceps vero Thaletis, nec non Pythagorici Philolai, qui ignem tamquam focum in medio universi accensum, circa ignem autem terram, astrorum unum existentem, circulariter ferri, ac noctem et diem facere, amplius autem oppositam huic existere aliam terram, quam Anticthona vocabant, statuit. Hanc opinionem Pythagoricis tributam ab Aristotile videmus, secundo De Coelo, et Philolao potissimum a Plutarcho in Placitis philosophorum, et a Diogene Laërtio in eius Vita: Philolaum vero sequutus est in eadem sententia Heraclides Ponticus, qui (eodem Plutarcho teste ac Gemino philosopho, referente Simplicio ex Alexandro in Commentario super 18 particula, 2 Physicorum Aristotelis), ut eam varietatem servaret quae in Solis motu ac reliquorum planetarum apparet, Solem in centro mundi constitutum asseruit, eumque immobilem, et circa eum terram ac reliqua sydera moveri. Hanc eandem sententiam,