Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/343

E Wikisource
Haec pagina emendata est
342
de phaenomenis

dens, quod Terra necessario sit in centro. Addam etiam et aliud argumentum, nempe: illud est in centro ex elementis, quod maxime aptum est esse in centro: at Terra est huiusmodi: ergo [etc.]. Probatur minor: illud maxime est aptum esse in centro, quod maxime est aptum quiescere; haec propositio patet, quia in corpore circulariter moto centrum est prorsus immobile: at Terra est huiusmodi; quod inde probatur, quia motus est a calore[§ 1], Terra autem frigidissima est et proprii caloris omnino expers: ergo [etc.]. Sed quia Copernicus rideret hoc argumentum, statuens Terram maxime moveri, propterea ad hanc alteram eius positionem examinandam accedemus. Statuit Copernicus, Terram extra proprium locum moveri motu recto deorsum, at in proprio loco moveri circulari motu, qui vere illi naturalis est; sic enim motus simplicissimus et aequabilis: ac veluti motus rectus Terrae non recte se habenti convenit, scilicet extra proprium locum constitutae, ita hic motus, maxime terrae proprius ac naturalis, Terrae, in proprio loco ac naturali existenti, competit. Quinimo non solum hunc motum circularem diurnum ei tribuendum putat, verum etiam alterum annuum, qui illi competit tamquam uni ex astris. Contra quam sententiam ita arguo. Illud, quod natura fertur in aliquem locum, praeter naturam quiescit extra illum locum: sed Terra natura movetur deorsum ergo praeter naturam quiescit extra locum deorsum: quod si praeter naturam quiescit extra locum deorsum, ergo natura quiescit in loco deorsum. Sed Copernicus ad hoc dicet, verum esse, illam natura quiescere in loco deorsum, sed non simpliciter et absoluta quiete, verum quiete opposita motui quo antea movebatur, nempe quiete motus deorsum; at hoc nihil obstare, quin proprio alio motu moveatur, nempe circulari, et hoc praeter naturam. Contra quod multis modis arguo. Natura Terrae est simplicissima forma et simplicissima materia; ergo Terra unam tantum habet simplicissimam potentiam agendi vel patiendi; ergo unam habet simplicissimam operationem et unum simplicissimum motum, non tres, ut Copernicus illi tribuit. Praeterea: si Terra circulariter movetur in proprio loco, tunc non a generante, quia tota Terra non generatur, nec minus a removente prohibens, quia hoc fit in manentibus extra proprium locum; ergo movebitur sponte sua et a se ipsa. Et tunc sequetur difficultas quae proponitur ab Aristotele, octavo Physicorum, nempe quae sit pars movens et quae pars mota: si enim pars movens est forma, ergo pars mota est materia prima, cum elementa immediate ex materia prima et forma sint composita: consequens autem est impossibile; omnem enim motum necesse est esse in actu, materia autem prima omnino est potentia. Praeterea: si in proprio loco et secundum totum circulariter movetur, tunc perenniter hoc motu movebitur, saltem apud Peripateticos, qui Terram numquam genitam

  1. calida quia maxime mobilia et proprio


Lapsus in citando: <ref> tags exist for a group named "§", but no corresponding <references group="§"/> tag was found