Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/353

E Wikisource
Haec pagina emendata est
352
de phaenomenis

videmus, ab alio moveri constant: omnia namque quae moventur, aut moventur violente, et haec notum est ab alio moveri: aut moventur non violenter, et haec dupliciter; aut enim sponte, ut animalia, et haec moventur ab alio, nempe ab anima; aut natura, ut elementa ad proprium locum, et haec pariter ab alio moventur, nempe a generante, vel a removente prohibens. Patet ergo impossibilia haec omnia esse quae supponit haec sententia: nempe esse corpora, esse atoma, et esse ex se mobilia. Sed, vel nullo ex his aut aliis absurdis considerato, falsa et impossibilis haec sententia ex eo convincitur, quod temere ac fortuito ea moveri asserit, ac ita non unam solam hanc admirabilem Mundi machinam, quam incolimus et a Deo ita ornatam conspicimus, verum etiam innumeras temere et inconsulto factas et gubernatas, existimat: quae sententia nonnisi stultis aut impiis (quorum par numerus semper fuit) probabilis visa est. Contra eam, namque, omnia quae nobis occurrunt, etiam minima, loquuntur. Omnia enim admirabilem Opificis sapientiam ac providentiam praeseferunt, et quo magis vilia fuerint et origine et mole perexigua, eo maius artificium produnt, ac magis sapientis et potentis Artificis consilium manifestant; ut culex, tam pusillo ac vix sensibili corpore, tam validum et tam diuturnum sonum edens, quanto tempore nullus tibicen aut nullus classicarius, quamvis validissime inflatis buccis, tibia aut classico posset canere[§ 1]; ut formica, ut apis, quae vilissima et minima animalia sunt. Quod optime cognoscens Aristoteles, primo De partibus animalium, Heracliti sententiam laudavit, qui ipsum convenientes et casam furnariam, in qua forte ad ignem sedebat, ingredi verentes, intrare fidenter iussit, quoniam, inquit, ne huic quidem loco Dii desunt immortales. Neque aliis umquam placuit haec sententia, quam Protagorae aut Diagorae aut Theodori similibus; e quorum numero fuit Brunus, novissimus huius sententiae assertor, qui ab Elisabetha Angliae ἄπιστος καὶ ἀσεβὴς καὶ ἄθεος eo cognominari meruit. Quare nihil illos commovebit argumentum, quo utitur Aristoteles, 12 Metaph., particula 49, nempe: quae materiam non habent, non possunt plura numero esse; at primus motor, qui omnia movet ac regit, materia prorsus caret, cum nec sit corpus, nec virtus in corpore, ut demonstratum fuit 8 Physic.; ergo non sunt plures primi motores: quod si primus motor non potest numero multiplicari, nec igitur erunt plura prima mobilia, nec plures mundi: non, inquam, illos conturbat hoc argumentum, cum nullum rectorem vel motorem constituant, sed omnia casu et fortuito gigni et conservari putent. At eos aliis rursus argumentis adoriemur. Ac primum, omitto illud argumentum, quo utitur Aristoteles, primo De Coelo et Mundo, nempe ex motu elementorum. Scilicet: si plures sunt Mundi, aut sunt eiusdem rationis, aut diversae: si diversae, tunc aequivoce dicuntur Mundi, quare non facit ad quaestionem, quod sint plures (nam ita plures mundi, aequivoce, ut depicti, possunt dari): aut sunt eiusdem rationis, et tunc eius-

  1. non intelligit hunc motum a vibratione alarum oriri.