Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/358

E Wikisource
Haec pagina emendata est
357
in orbe lunae etc.

hoc est flammae compaginem multae. Alii autem terrea quidem esse, sed ignita, existimarunt; inter quos Thaletem accepimus primum ita sensisse, qui γεώδη μὲν, ἒμπυρα δὲ τὰ ἄστρα, hoc est terrea quidem, sed ignita astra, dixit: post Thaletem autem Anaxagoram, qui astra lapides, Coeli vertigine de Terra raptos et accensos, asseruit, quam ob sententiam morti traditus perhibetur: nec non Diogenem Physicum, qui ea pumices inflammatos esse dixit; Archelaus autem, laminas ferreas candentes; Xenophanes vero nubes inflammatas censuit, quae interdiu extinguantur, noctu reaccendantur. Alii vero, mediam inter ipsos sententiam sequuti, tum Coelum tum astra ex igne et terra constituta asseverarunt: in qua sententia Platonem fuisse ex Timaeo constat; quamvis ibidem ex omnibus elementis Coelum conflatum esse affirmet, asserens, ex apicibus sive summis perfectionibus elementorum Coeli naturam constare; quod pariter Plotino visum est lib. 2 Ennead. secundae. Cum autem omnibus philosophis visum fuisset, Coelum et coelestia astra ex generabili et corruptibili omnino corpore constare, soli tantum Aristoteli placuit, coelestem et aetheream naturam, non modo quintum corpus, alterius omnino ac diversae rationis a quatuor vocatis elementis, generabilibus et corruptibilibus secundum partem, ingenerabile et incorruptibile, ac prorsus inalterabile et secundum partem et secundum totum, constituere; verum etiam quintum elementum simplicissimum, ac vere dictum elementum, quod omnem compositionem abiiceret, etiam materiae et formae, ingenerabile et incorruptibile, aeternum et necessarium, astruere. Quamvis autem tot ingentium virorum, quos citavimus ante Aristotelem de Coeli et syderum natura sensisse, testimonium praeiudicatam habeat a multis saeculis authoritatem; tamen, quod invaluit Aristotelis nomen apud viros doctrina et experientia celeberrimos tantum habet momenti, ut sola haec Aristotelis opinio caeterorum omnium, aliter ante ipsum sentientium, opinioni aequipolleat atque trutinam expostulet. Quare, propositae quaestionis veritatem, hinc inde collatis rationibus, pro viribus exquirere atque invenire aggrediar, Horatianum illud ob oculos mihi proponens:

Nullius addictus iurare in verba magistri.

Ac primum, quod Coelum ipsum igneae sit naturae, priscos philosophos, evidentissimo argumento motos, asseruisse compertum est: sensui enim nihil magis notum atque evidens est, quam Solem ipsum, ac deinceps caetera omnia astra quae in Coelo conspiciuntur atque Coeli partes ab omnibus creduntur, non modo lucidissima esse ac calidissima, verum et totius lucis atque caloris fontem primarium et perennem. Solis enim adventu diem adventare omnibus constat, absentia autem tenebras et noctem; ac noctem, Solis absentia tenebrosam, a Lunae ac caeterorum astrorum lumine nequaquam destitui; velut etiam Solem ipsum, accessu atque recessu suo, calorem et, caloris effectum, generationem producere. Cum autem ex his, quae nobis usu familiaria sunt, eorum naturam addiscere atque invenire