ipso solari corpore, et inde communicatur aëri contiguo et elementari mundo; et tunc sequetur, attritionem et consequentem ei rarefactionem primum recipi in coelesti corpore; quare et corpus ipsum coeleste, nempe lunarem orbem, esse rarefactionis atque caeterarum passionum corruptivarum participem: aut non fit in lunari orbe; et tunc neque in contiguo lunari orbi aëre; nam cum longe vastissimum sit interstitium inter aërem contiguum infimae et concavae superficiei Lunae, et ultimam superficiem convexam eiusdem orbis, sive concavam illi superioris orbis, non poterit attritio a Sole, in superiori orbe collocato, in aëre infra Lunam constituto recipi. Nec minus Peripateticos fatigabit altera difficultas ex lumine orta, quonam pacto lumen caliditatem producere possit, cum ipsum formaliter calidum non sit: dicere enim virtualiter esse calidum, non est causam assignare, sed effectum; ex effectu enim calefaciendi cognoscimus Solem habere virtutem calefaciendi; sed quaenam sit virtus haec calefaciendi, cum non sit caliditas, non declaratur. Sed maior adhuc urget difficultas: quonam pacto lumen, cum qualitas sit et accidens, substantiam generare possit, nempe ignem. Neque responsio communiter allata tollit difficultatem, productionem ignis a lumine esse aequivocam, cum hoc nihil aliud dicat, nisi lumen esse diversae rationis ab igne producto: at difficultas remanet, quonam pacto accidens, quod non est ens nisi per aliud, possit producere substantiam, quae est ens per se. Est etiam praeterea contra Aristotelem, 12 Met. par. 13, ex Averroe, sectione ubi inquit, Omnem substantiam fieri ab univoco: nisi dicatur, ita lumen producere substantiam, quemadmodum facultates etiam, quamvis sint accidentia, substantias producere dicuntur; ut cum dicimus, potentiam generativam hominis producere et generare hominem; quod nihil aliud est dicere, nisi ipsummet hominem, per eam aptitudinem quam habet ex suo principio formali et animastico, hominem generare. Non ita autem videmus, lumen generare ignem; nisi dicamus corpus lucidum ex suo principio formali generare ignem, lumine mediante; et ita generatio ignis ad principium formale corporis lucidi erit referenda. Quod minime fatebuntur Aristotelici: si enim hoc concedant, sequetur Solem esse igneum, et prorsus eiusdem rationis cum nostro igne. Quod ita sequitur: nam, cum ex lumine Solis, in concavo speculo reflexo, generetur ignis eiusdem rationis cum alio igne genito ex hoc nostrate igne; si talis ignis generatus referatur ad formam corporis lucidi, necessario sequetur quod, si ignis genitus a Sole est eiusdem rationis, ut videmus, cum igne genito ab alio igne, sit productus et genitus a forma corporis lucidi eiusdem rationis cum nostro igne. Addo his aliud argumentum, ex reflexione, vel refractione, radiorum: si enim radii, aut recti procedunt, aut refranguntur vel reflectuntur, necesse est ut sint corpora; hae etenim passiones non nisi corporibus competere possunt. Sed respondent, reflexionem vel refractionem non dici nisi metaphorice de lumine ac radiis: non enim lumen aut radii vere procedunt recta, aut obli40quantur, quasi motu locali, tunc enim necesse foret esse corpora; sed quando
Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/360
Appearance