Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/371

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

370 DE PHAENOMENIS tentia. Ex quibus manifeste patet solutio propositi argumenti. Nam quamvis calor coelestis sit qui generat et vitalis est, et quamvis calor hic per cuncta elementa dispersus sit, tamen plurimus igni participatur, tamquam viciniori corpori atque tenuiori, deinceps vero aëri, et per haec caeteris elementis et corporibus. Quare non mirum est, si non modo putrescentia et semina, verum etiam animalia, plurimum habent ignis, et quae ex ipsis magis calore vitali participant, magis igne partici- pant, quia calor hic in igne plurimus diffusus est. Quare verum est totum quod assumitur, nempe caliditatem vitalem, si in unum cogatur et uniatur, arsuram (talis enim caliditas in igne est), neque calor vitalis ardet; quemadmodum non ignis generat, sed calor coelestis, qui in igne est, generat: et hoc est, quod ab Aristotele 10 dicitur, secundo De gener. animal., cap. 3: < Ignis nullum animal generat. Quod autem hoc verum sit, inde patet, quod idem calor in aëre et in aqua diffusus ge- nerat (ut 3 De gen. animal. Aristoteles dicebat), at neque in aëre neque in aqua ar- det, sed solum in igne, hoc est igne participatus. Quare non sequitur conclusio: calor animalium ardet et igneus est; talis autem calor est coelestis substantiae; ergo coelum ardet et igneum est: non enim calor animalium, ut animalium est, ardet, sed ut in igne est. Quartae autem rationi (qua dicebatur, Coelum neces- sario debere esse corruptibile, cum sit corpus sensibus obiectum, ac proinde, ut Plato dicebat, necessario deficiens; si autem corruptibile est, nullum aliud corpus esse poterit convenientius quam igneum; ignis enim nobilissimum ex talibus cor- 20 poribus est, et maxime Coelo adsimile ob mobilitatem et lucem) respondemus hoc verum 'fore, si Coelum esset, aut esse posset, corruptibile; at hoc fieri non posse, superius demonstratum fuit; ergo non erit igneum. Confirmationi vero, qua nitebantur ostendere, Coelum esse corruptibile, quia est compositum ex materia et forma, respondemus falsum esse quod assumitur; quinimo, propterea esse in- corruptibile, quia non constat ex materia et forma, et nihil prorsus habet mate- riae, neque eiusdem rationis neque diversae cum his inferioribus, sed est corpus simplicissimum, ac proinde iuremerito elementum ab Aristotele appellatum. Si au- tem hoc supponatur, ut Plotinus inquit, lib. 1 Ennead. 2, quod neque ipse fieri posse negat, non erit difficile statuere Coeli corpus ex sui natura esse incorrupti- 30 bile: quod autem haec suppositio probabilis sit, et nullum contineat absurdum, demonstrabimus. Ac primo, quod sit valde probabilis, ita ostendemus. Ad inte- gram constitutionem Universi aliquae substantiae sunt, quae nullam habent po- tentiam, sed omnino sunt puri actus; et haec sunt necessaria et aeterna, cuiusmodi est primus Motor et etiam reliquae Intelligentiae, ad mentem Aristotelis, cum sint omnino seiunctae a materia; et quamvis sit prima omnium perfectissima, reliquae autem minus perfectae, tamen non propterea sequitur, in ipsis esse aliquam po- tentiam positivam, sed negativam tantum, quae nihil ponit in esse: et haec sim- plicissimi actus et omnino incorporea sunt. Aliquae autem substantiae sunt, quae