Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/373

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

372 DE PHAENOMENIS substantiales sint in eadem, quamvis de ipsius gremio educantur; alias, materia prima diceretur quantum et saltim corpus in genere substantiae. Quam sententiam etsi sciam secutos fuisse viros doctissimos, et inter caeteros Zabarellam, tamen, ut verum fatear, numquam ratam habere potui, cum materia, per se ipsam, ne- que quid, neque quantum, neque aliud quidquam dicatur, eorum quibus ens determinatur, sed omnino potentia sit. Quare si corpus aliquod statuendum est, a quo sumatur ratio generis in categoria substantiae, hoc erit coeleste corpus, cui dimensiones terminatae per se competunt, non ratione formae, cum eius forma non recipiatur mediantibus dimensionibus, ut docuit Averroes, libro De subst. orb., cap. 2; eius enim forma non pendet a materia, neque constituitur per ma- 10 teriam. Quod si quantitas actu non competit nisi substantiae actu, ergo quantitas actu competit primo et per se substantiae actu: illa autem dicitur primo et per se substantia, quae non ratione partium est substantia. Dico autem primo et per se substantiam, non primo tantum, quia prima substantia, ut individuum, sub- stantia est composita: quare, etsi dicatur prima substantia, tamen non dicitur per se substantia, quia est ratione partium, materiae, scilicet, et formae, ex quibus constituitur. Prima, quoquomodo, quantitas competet primae et per se substantiae, actu subsistenti et substanti caeteris accidentibus; talis autem substantia non est nisi substantia corporis simplicissimi; ergo prima quantitas non potest com- petere nec inhaerere nisi substantiae corporis simplicissimi. Corpus ergo simpli- 20 cissimum primo et per se erit corpus, cuiusmodi necesse est sit corpus coeleste, quod est primum et nobilissimum corpus. Quod si corpus aliquod statuendum est, a quo sumatur ratio generis in categoria substantiae, hoc erit coeleste corpus, cui dimensiones terminatae primo et per se competunt, non ratione partium, ut in corporibus generabilibus, cum Coeli forma non recipiatur in materia mediantibus dimensionibus, ut docet Averroes praecitato loco; eius enim forma non pendet a materia, nec constituitur per materiam. Ex his autem satis declaratum existimo (quantum philosophanti in re difficillima et obscurissima licet), nihil esse absurdum in hac sententia, quam cum Aristotele statuimus, quod corpus coeleste, quamvis quantum, non sit ex materia et forma compositum. Nec minus ar- 30 gumentum nos commovebit, ex impuritate lunaris corporis desumptum : haec enim impuritas nihil aliud est, quam admixtio opaci cum lucido; quae etsi concedatur in coelesti corpore, nullam tamen arguit compositionem: veluti enim intelligen- tiae posteriores a prima sunt imperfectiores in intelligendo, et illa magis quae magis recedit a prima, hoc tamen nihil derogat ipsorum simplicitati, quinimo sunt actus puri, et nullam admittunt potentiam, nisi negativam, ut supra diximus; ita orbes posteriores nihil impedit esse minus perfectos quam primum, et illum magis qui magis a primo distat, ut est lunaris orbis, maxime secundum eam partem secundum quam huic inferiori mundo contiguus est. Haec autem imper- fectio nihil aliud est quam diminutio luminis, quae, cum sit quid negativum 40 extensum