374 DE PHAENOMENIS alio modo res ulla incipere esse, quae antea non erat: neutrum fieri potest: ergo patet consequentia. Hoc enim fieri non potuit per creationem, cum, ex sacrorum theologorum sententia, Deus ab initio omnia perfecte creaverit, inter quae Coelos et sydera; ut in Genesi habetur Perfecti igitur sunt Coeli, et omnis ornatus eorum>, ac propterea, ut ibidem dicitur < Requievit Deus die septima ab omni opere quod patrarat > ; neque nunc aliquid aliud de novo creare conceditur, nisi humanas animas, de quarum creatione S. Hieronymus inquit eum locum Ioannis intelligi in Evangelio qui ait: Pater meus usque modo operatur, et Ego operor >; et quamvis Deus etiam nunc et semper possit creare novos Coelos et novas stel- las, tamen illos de facto non creat, ut sacris theologis placet, quorum iudicio est 10 acquiescendum. Ergo non potuit haec nova stella incipere per creationem. Nec minus per generationem et via naturali: cum omnis generatio, ut dictum est, supponat corruptionem; quare si tantum et tam vastum corpus, quantum est stella primae magnitudinis in octavo orbe (tanta enim videbatur, quae apparuit in Sagittario), quod quidem totam Terram plusquam centies et septies excedit, genitum est, quidnam erit antea corruptum, quod nobis non fuerit manifestum? Aut enim illud, ex quo genitum est, fuit corpus aliquod sublunare; et hoc est impossibile (totus enim orbis omnium elementorum non sufficeret ad generatio- nem corporis tam vasti; quare oportuisset, totum hunc inferiorem mundum con- flagrasse: neque materia sufficeret ad generationem stellae, cuius corpus densum 20 et plusquam centies excedit Terram): aut fuit aliquod corpus coeleste; et tunc, aut aliqua alia stella aequalis magnitudinis fuit corrupta, quare aliqua stella defice- ret ex iis, quae ante fuerant in Coelo, primae magnitudinis, quod non apparet (nisi dicat quis, fuisse corruptas plures ex nebulosis quae non videntur, ac propterea nobis non apparuisse: sed in posterum nobis manifestae fient hae stellae nebu- losae; nam ope ac beneficio Excellentissimi Gallilei etiam nebulosae perlucidae factae sunt et clarissimae); aut, si non est corruptum aliquod astrum, erit cor- rupta aliqua pars alia ipsius Coeli, quae est in octavo aut alio orbe. Cum autem astrum unumquodque sit maxime densum, reliquae autem orbis partes sint maxime rarae; necessarium erit, ut longe maior portio molis coelestis corporis 30 requiratur ad generandam stellam, quam sit quantitas et dimensio ipsius stellae, cum reliqua pars Coeli sit rara, ut diximus, stella autem sit densa (densum enim est quod plus habet materiae, rarum autem quod minus: quare, exempli gratia, si materia orbis occupat unum stadium, rara existens, deinde condensata, vix occupabit decimam partem stadii, et ita reliquum spatium vacuum permane- bit et dehiscens): atque ita oporteret, magnam aliquam fenestram, vel foramen, factam esse in Coelo, quod non apparet; aut reliquas contiguas partes Coeli ra- refactas fuisse, ut impleant deficientem partem, quare reliquum Coelum obscu- rius appareret quam ante; rariores enim partes in Coelo minus lucent. Atque haec et huiusmodi deliramenta sequuntur ad praeclaram hanc doctrinam de novis 40
Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/375
Appearance